カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 228-231

[228]
«Audi, Israel: Dominus Deus noster Dominus unus est...» (Dt 6,4; Mc 12,29). «Unicum sit necesse est summum magnum, — quod fuerit par non habendo —. [...] Deus, si non unus est, non est».Tertullianus, Adversus Marcionem 1, 3, 5: CCL 1, 444 (PL 2, 274).
[229]
Fides in Deum nos ducit ut nos ad Deum solum, tamquam ad nostram primam originem nostrumque ultimum finem, vertamus, et ut nihil Illi praeferamus vel substituamus.
[230]
Deus, Se revelans, mysterium permanet ineffabile: « Si cepisti, non est Deus».Sanctus Augustinus, Sermo, 52, 6, 16: ed. P. Verbraken: Revue Bénédictine 74 (1964) 27 (PL 38,360).
[231]
Deus nostrae fidei Se revelavit sicut Ille qui est; Se cognoscendum praebet ut qui «multae miserationis ac verax» (Ex 34,6) est. Ipsum Eius Esse est veritas et amor.