カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2302-2306

[2302]
Dominus noster, praeceptum commemorans: «Non occides» (Mt 5,21), cordis postulat pacem et irae interfectricis atque odii immoralitatem denuntiat:
Ira est vindictae optatum. «Appetere vindictam propter malum eius qui puniendus est, illicitum est»: sed est laudabile reparationem imponere «propter vitiorum correctionem et bonum iustitiae conservandum».201 Si ira usque ad deliberatum perveniat optatum proximum occidendi vel serio vulnerandi, graviter contra caritatem offendit; peccatum est mortale. Dominus dicit: «Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio» (Mt 5,22).
[2303]
Odium voluntarium caritati est contrarium. Odium proximi peccatum est, cum homo illi malum vult deliberate. Odium proximi grave est peccatum, cum quis illi damnum grave deliberate exoptat. «Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus vos; ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est...» (Mt 5,44-45).
[2304]
Vitae humanae observantia et progressus pacem postulant. Pax non est tantum belli absentia et ad virium adversarum servandum aequilibrium non reducitur. Pax nequit super terram obtineri sine tutela bonorum personarum, libera inter homines communicatione, observantia dignitatis personarum et populorum, assiduo fraternitatis exercitio. Eadem est «tranquillitas ordinis».202 Ea «opus iustitiae» (Is 32,17) est et caritatis effectus.203
[2305]
Terrena pax imago et fructus est pacis Christi, qui est «Princeps pacis» (Is 9,5) messianicae. Per sanguinem crucis Suae interfecit inimicitiam in Semetipso,204 homines reconciliavit cum Deo et Ecclesiam Suam sacramentum effecit unitatis generis humani eiusque unionis cum Deo.205 «Ipse est enim pax nostra» (Eph 2,14). Et declarat: «Beati pacifici» (Mt 5,9).
[2306]
Qui actioni violentae renuntiant et cruentae, et pro iurium hominis tutela ad defensionis recurrunt media quae debilioribus praesto sunt, caritati evangelicae reddunt testimonium, dummodo hoc sine iurium atque officiorum aliorum hominum et societatum fiat detrimento. Legitime gravitatem testantur periculorum physicorum et moralium recursus ad violentiam cum eius ruinis et eius mortuis.206