カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2318-2330

[2318]
«In [...] [Dei] manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis» (Iob 12,10).
[2319]
Omnis vita humana, inde a conceptionis momento usque ad mortem, sacra est, quia persona humana est propter se ipsam volitam ad imaginem et similitudinem Dei vivi et sancti.
[2320]
Creaturae humanae occisio dignitati personae et sanctitati Creatoris graviter est contraria.
[2321]
Occisionis prohibitio ius non abrogat ut iniustus aggressor extra nocendi possibilitatem ponatur. Legitima defensio grave est officium illi qui aliorum vitae vel boni communis est responsabilis.
[2322]
Infans, inde a conceptione sua, ius habet ad vitam. Abortus directus, id est, tamquam finis vel tamquam medium volitus, est «probrum»215 legi morali graviter contrarium. Ecclesia poena canonica excommunicationis hoc contra vitam humanam punit delictum.
[2323]
Embryo, quippe qui tamquam persona, inde a sua conceptione, est tractandus, in sua integritate est defendendus, curandus et sanandus, sicut quaelibet alia humana creatura.
[2324]
Euthanasia voluntaria, quaecumque eius sunt formae et motiva, occisionem constituit. Ipsa est dignitati personae humanae et observantiae erga Deum viventem, Creatorem eius, graviter contraria.
[2325]
Suicidium iustitiae, spei et caritati graviter est contrarium. Quinto praecepto prohibetur.
[2326]
Scandalum culpam constituit gravem cum alium, actione vel omissione, deliberate inducit ad graviter peccandum.
[2327]
Propter mala et iniustitias, quae omne bellum secum fert, debemus facere quidquid rationabiliter possibile est, ad illud vitandum. Ecclesia orat: «A peste, fame et bello, libera nos Domine».
[2328]
Ecclesia et humana ratio permanentem legis moralis declarant validitatem, perdurantibus armatis conflictionibus. Actiones iuri gentium et eius universalibus principiis deliberate contrariae sunt crimina.
[2329]
Cursus ad arma apparanda gravissima plaga humanitatis est, ac pauperes intolerabiliter laedit.216
[2330]
«Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur» (Mt 5,9).