カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2318-2330

[2318]
«In [...] [Dei] manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis» (Iob 12,10).
[2319]
Omnis vita humana, inde a conceptionis momento usque ad mortem, sacra est, quia persona humana est propter se ipsam volitam ad imaginem et similitudinem Dei vivi et sancti.
[2320]
Creaturae humanae occisio dignitati personae et sanctitati Creatoris graviter est contraria.
[2321]
Occisionis prohibitio ius non abrogat ut iniustus aggressor extra nocendi possibilitatem ponatur. Legitima defensio grave est officium illi qui aliorum vitae vel boni communis est responsabilis.
[2322]
Infans, inde a conceptione sua, ius habet ad vitam. Abortus directus, id est, tamquam finis vel tamquam medium volitus, est «probrum»Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 27: AAS 58 (1966) 1048. legi morali graviter contrarium. Ecclesia poena canonica excommunicationis hoc contra vitam humanam punit delictum.
[2323]
Embryo, quippe qui tamquam persona, inde a sua conceptione, est tractandus, in sua integritate est defendendus, curandus et sanandus, sicut quaelibet alia humana creatura.
[2324]
Euthanasia voluntaria, quaecumque eius sunt formae et motiva, occisionem constituit. Ipsa est dignitati personae humanae et observantiae erga Deum viventem, Creatorem eius, graviter contraria.
[2325]
Suicidium iustitiae, spei et caritati graviter est contrarium. Quinto praecepto prohibetur.
[2326]
Scandalum culpam constituit gravem cum alium, actione vel omissione, deliberate inducit ad graviter peccandum.
[2327]
Propter mala et iniustitias, quae omne bellum secum fert, debemus facere quidquid rationabiliter possibile est, ad illud vitandum. Ecclesia orat: «A peste, fame et bello, libera nos Domine».
[2328]
Ecclesia et humana ratio permanentem legis moralis declarant validitatem, perdurantibus armatis conflictionibus. Actiones iuri gentium et eius universalibus principiis deliberate contrariae sunt crimina.
[2329]
Cursus ad arma apparanda gravissima plaga humanitatis est, ac pauperes intolerabiliter laedit.Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 81: AAS 58 (1966) 1105.
[2330]
«Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur» (Mt 5,9).