カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 238-248

[238]
Invocatio Dei ut «Patris» in multis cognita est religionibus. Saepe divinitas tamquam «pater deorum et hominum» consideratur. In Israel, Deus, tamquam Creator mundi, est Pater appellatus.54 Deus adhuc magis est Pater ratione Foederis et doni Legis populo facti, de quo dicit: «Filius meus primogenitus Israel» (Ex 4,22). Etiam appellatus est Pater regis Israel.55 Et est, modo prorsus peculiari, «Pater pauperum», orphani et viduae, qui sub Eius benevola sunt protectione.56
[239]
Sermo fidei, Deum nomine «Patris» nuncupans, duas rationes praecipue indicat: Deum primam omnium esse originem et auctoritatem transcendentem Illumque simul esse bonitatem et sollicitudinem omnes Suos filios diligentem. Haec paterna Dei teneritudo etiam per imaginem maternitatis exprimi potest,57 quae Dei immanentiam atque intimitatem inter Deum et Eius creaturam magis indicat. Ita sermo fidei in experientia humana haurit parentum, qui quodammodo pro homine primi sunt Dei repraesentantes. Haec tamen experientia etiam ostendit, parentes humanos fallibiles esse illosque vultum paternitatis et maternitatis deformare posse. Recordari igitur oportet, Deum humanam sexuum transcendere distinctionem. Ille nec vir est nec femina, Ille est Deus. Paternitatem etiam et maternitatem transcendit humanas,58 licet earum sit origo atque mensura:59 nemo pater est, sicut Deus est Pater.
[240]
Iesus, Deum esse «Patrem», sensu inaudito, revelavit: Ille non est tantummodo Pater quatenus Creator, sed Pater est aeterne in relatione ad Filium Suum unicum, qui aeterne Filius non est nisi in relatione ad Patrem Suum: «Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare» (Mt 11,27).
[241]
Hac de causa, Apostoli Iesum tamquam «Verbum» confitentur quod «in principio erat [...] apud Deum, et Deus erat Verbum» (Io 1,1), tamquam Illum «qui est imago Dei invisibilis» (Col 1,15) atque «splendor gloriae et figura substantiae Eius» (Heb 1,3).
[242]
Post illos, Ecclesia Traditionem sequens apostolicam anno 325 in primo Concilio Oecumenico Nicaeno confessa est Filium esse «consubstantialem Patri»,60 id est, unum Deum cum Illo. Secundum Concilium Oecumenicum Constantinopoli anno 381 congregatum, in sua formulatione Symboli Nicaeni, hanc expressionem servavit et confessum est «Filium Dei unigenitum, ex Patre natum ante omnia saecula, Lumen de Lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri».61
[243]
Iesus, ante Pascha Suum, missionem annuntiat «alius Paracliti» (Defensoris), Spiritus Sancti. Hic, iam a creatione operans,62 et postquam «locutus est per Prophetas»,63 erit nunc apud discipulos et in illis,64 ut eos doceat65 eosque deducat «in omnem veritatem» (Io 16,13). Ita Spiritus Sanctus tamquam alia revelatur Persona divina in relatione ad Iesum et ad Patrem.
[244]
Origo Spiritus aeterna in Eius missione revelatur temporali. Spiritus Sanctus ad Apostolos et ad Ecclesiam mittitur tam a Patre in nomine Filii quam personaliter a Filio, postquam Hic ad Patrem rediit.66 Missio Personae Spiritus post Iesu glorificationem67 mysterium Sanctissimae Trinitatis plene revelat.
[245]
Fides apostolica relate ad Spiritum Sanctum a secundo Concilio Oecumenico anno 381 Constantinopoli proclamata est: Credimus «et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, qui ex Patre procedit».68 Hoc modo, Ecclesia Patrem agnoscit tamquam «fontem et originem totius divinitatis».69 Aeterna tamen Spiritus Sancti origo sine nexu cum illa Filii non est. «Spiritum quoque Sanctum, qui est Tertia in Trinitate Persona, unum atque aequalem cum Deo Patre et Filio credimus esse Deum, unius substantiae, unius quoque esse naturae; [...] qui tamen nec Patris tantum nec Filii tantum, sed simul Patris et Filii Spiritus dicitur».70 Symbolum Constantinopolitani Concilii Ecclesiae profitetur: «Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur».71
[246]
Latina Symboli traditio profitetur Spiritum «a Patre Filioque» procedere. Concilium Florentinum, anno 1439, explicat: «Spiritus Sanctus [...] essentiam Suam Suumque esse subsistens habet ex Patre simul et Filio, et ex Utroque aeternaliter tamquam ab uno principio et unica spiratione procedit [...]. Et quoniam omnia, quae Patris sunt, Pater Ipse unigenito Filio Suo gignendo dedit, praeter esse Patrem, hoc ipsum quod Spiritus procedit ex Filio, Ipse Filius a Patre aeternaliter habet, a quo etiam aeternaliter genitus est».72
[247]
Affirmatio de Filioque in Symbolo anno 381 Constantinopoli proclamato non habebatur. Sed sanctus Leo Papa, veterem traditionem latinam et alexandrinam sequens, illam iam anno 447 dogmatice erat professus,73 etiam priusquam Roma anno 451 in Concilio Chalcedonensi Symbolum anni 381 cognovisset et recepisset. Usus huius formulae in Symbolo pedetentim (inter VIII et XI saeculum) est in liturgia latina admissus. Introductio tamen verbi Filioque in Symbolum Nicaenum-Constantinopolitanum peracta a liturgia latina adhuc hodie dissensionem cum Ecclesiis orthodoxis constituit.
[248]
Traditio orientalis imprimis notam exprimit Patris ut primae originis relate ad Spiritum. Profitens Spiritum «qui a Patre procedit» (Io 15,26), Eum affirmat a Patre per Filium procedere.74 Traditio vero occidentalis imprimis consubstantialem communionem inter Patrem et Filium affirmat, Spiritum ex Patre Filioque procedere dicens. Ipsa hoc «licite et rationabiliter»75 dicit, quia Personarum divinarum aeternus ordo in communione consubstantiali implicat Patrem, quatenus «est principium sine principio»,76 primam originem esse Spiritus, sed etiam, quatenus Filii unici est Pater, cum Illo unicum esse principium ex quo, «tamquam ex uno principio»,77 Spiritus procedit. Haec licita complementaritas, nisi exacerbetur, identitatem fidei in realitatem eiusdem mysterii proclamati non afficit.