[2380]
姦通。この語は夫婦間の不忠実を意味します。少なくとも一方が既婚者である二人が性交を持つ場合、たとえ一時的なものであったとしても、姦通を犯すことになります。キリストは望みによる姦通さえ断罪しておられます132。第六のおきても新約聖書も、姦通を無条件に禁じています133。預言者たちはその重大さを告発し、姦通を偶像崇拝の罪の象徴とみなしています134。
Adulterium. Hoc verbum infidelitatem designat coniugalem. Cum duo, quorum saltem alter est matrimonio coniunctus, relationem sexualem, etiam fugacem, nectunt inter se, adulterium committunt. Christus adulterium damnat, etiam illud simplicis optati.266 Sextum praeceptum et Novum Testamentum absolute adulterium proscribunt.267 Prophetae eius denuntiant gravitatem. In adulterio perspiciunt figuram peccati idololatriae.268
[2381]
姦通は不当な仕打ちです。それを犯す者は自己の義務に背くことを行い、契約のしるしである結婚のきずなを傷つけ、他の配偶者の権利を侵害し、さらに、結婚の基となっている契約を破ることによって、結婚制度を損なうことになるのです。また、かけがえのない人間の出産や、親の安定した一致を必要とする子供の善益などを危険にさらすことになります。
Adulterium quaedam est iniustitia. Qui illud committit, a suis deficit obligationibus. Foederis frangit signum quod vinculum est matrimoniale, alterius coniugis laedit ius et matrimonii attentat institutionem, contractum violans qui illam fundat. Bonum generationis humanae adducit in discrimen atque filiorum qui unione parentum egent stabili.
[2382]
主イエスは、結婚を不解消とされた創造主の最初の意図を力説なさいました135。そして、旧約の律法に入り込んだ認容を撤廃なさいます136。
キリスト者同士の「完成の認証婚は、死亡の場合を除いて人間のいかなる権力によっても、またいかなる理由によっても解消されえない」137ことになっています。
Dominus Iesus originali institit intentioni Creatoris qui matrimonium volebat indissolubile.269 Abrogat tolerantias quae in Legem veterem irrepserant.270
Inter baptizatos, «Matrimonium ratum et consummatum nulla humana potestate nullaque causa, praeterquam morte, dissolvi potest».271
[2383]
結婚のきずなを維持した状態での夫婦の別居は、教会法で規定されている条件のもとでは、ゆるされることがあります138。xs+子供の養育もしくは財産の保護を合法的に保証できる方法として民法上の離婚しか残されていないような場合は、民法上の離婚は、倫理的に容認することができます。xs-
Coniugum separatio, vinculo matrimoniali permanente, quibusdam in casibus iure canonico praevisis, potest esse legitima.272
Si divortium civile unus restat modus ad quaedam iura legitima praestanda, filiorum curam vel patrimonii defensionem, potest tolerari quin culpam constituat moralem.
[2384]
離婚は自然法に反する重大な罪です。それは、夫婦が死に至るまでともに生きると自由意志をもって同意した契約を破棄しようとすることです。離婚は、秘跡による結婚が表す救いの契約を侮辱するものです。たとえ民法上認められたものであっても、再婚すれば罪はいっそう重くなります。再婚した人は、公然の恒常的な姦通の状態にあります。
「夫が妻と別れた後で、他の女と結ばれることはゆるされません。夫から棄てられた女も、他の男の妻となることはゆるされません」139。
Divortium gravis est contra legem naturalem offensa. Contractum simul usque ad mortem vivendi, libere a coniugibus initum, frangere conatur. Divortium iniuriam infert salutis Foederi, cuius sacramentale Matrimonium est signum. Novam contrahere unionem, etiamsi haec a lege civili agnoscatur, rupturae addit gravitatem: coniux iterum matrimonio iunctus tunc in statu versatur publici et permanentis adulterii:
« Non licet viro, uxore dimissa, aliam ducere: neque fas est repudiatam a marito, ab alio duci uxorem ».273
[2385]
離婚はさらに、家庭内のあらゆる部分や社会全体に混乱をもたらすという面でも道徳に反するものとなります。この混乱によって、見捨てられた配偶者をはじめ、両親の離別によって傷つき、しばしば両者の間で引っ張り回される子供たちに重大な被害がもたらされます。さらに、伝染効果によって、真の社会的被害がもたらされることになります。
Divortium suam indolem pravam etiam habet ex inordinatione quam in familiarem cellulam introducit et in societatem. Haec inordinatio damna gravia secum fert: pro coniuge, qui se derelictum invenit; pro filiis, parentum separatione profunde vulneratis, et saepe subiectis contentione inter eosdem; propter suum contagionis effectum, qui ex eo veram plagam efficit socialem.
[2386]
民法による離婚をいい渡された配偶者の一方が、罪のない単なる被害者になることもありえます。その場合、当人は倫理的おきてに違反してはいません。結婚の秘跡に忠実であろうと真摯に努力した配偶者と、自分の重大な過ちによって教会法上の有効な結婚を破棄した者との間には、はっきりとした相違があります140。
Fieri potest ut alter ex coniugibus victima sit innocens divortii lege civili declarati; hic tunc praeceptum morale non infringit. Notabilis est differentia inter coniugem qui cum sinceritate nisus est ut Matrimonii sacramento esset fidelis et se iniuste videt derelictum, et illum qui, gravi culpa e parte sua, canonice validum destruit Matrimonium.274
[2387]
福音に心を開いて回心することを望み、そのために、長年の間夫婦生活をともにしてきた一人ないしそれ以上の妻から別れなければならない人の悲しみのほどは思いやられます。しかしながら、一夫多妻は道徳律にかなったものではありません。夫婦の「交わりに根本的に矛盾し、初めから啓示されている神の計画を真っ向から否定するものです。なぜならそれは、結婚において全面的であるがゆえに唯一無二の排他的な愛で自己を与え合う男女の対等な人格の尊厳に反するからです」141。以前に一夫多妻であったキリスト者が、もとの妻たちや子供たちに対する義務を大切にすることは、正義上の重大な務めです。
Tragoedia intelligitur illius qui, ad Evangelium volens converti, se perspicit obligatum ad unam vel plures repudiandas mulieres, cum quibus vitae coniugalis particeps fuit per annos. Attamen polygamia cum lege morali non concordat. Coniugali «communioni funditus polygamia adversatur: haec enim directe recusat Dei propositum, sicut ipsis initiis revelatur, quoniam pari personalique dignitati viri et mulieris repugnat, qui in matrimonio alter alteri se dant amore integro ideoque ex se unico et exclusorio».275 Christianus, qui prius fuit polygamus, graviter iustitia tenetur ad obligationes relate ad suas antiquas uxores et suos filios contractas honorandas.
[2388]
近親相姦とは、相互間の結婚が禁じられている親族や姻戚間の性的関係のことです142。聖パウロはこの特別に重い罪について次のように非難しています。「現に聞くところによると、あなたがたの間にみだらな行いがあり、……ある人が父の妻をわがものとしているとのことです。……わたしはすでに裁いてしまっています。……わたしたちの主イエスの名により、……このような者を、その肉が滅ぼされるようにサタンに引き渡したのです」(一コリント5∙1,3-5)。近親相姦は家族関係を堕落させるもので、獣性への逆行です。
Incestus relationes indicat intimas inter consanguineos et propinquos, in gradu qui matrimonium vetat inter illos.276 Sanctus Paulus huic culpae speciatim gravi inurit notam: «Omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio [...] ut uxorem patris aliquis habeat. [...] Iam iudicavi [...], in nomine Domini nostri Iesu, [...] tradere huiusmodi Satanae in interitionem carnis...» (1 Cor 5,1.3-5). Incestus relationes corrumpit familiares et ad animalitatem obsignat regressionem.
[2389]
近親相姦に類するものの中に、保護をゆだねられた子供や青少年に対して大人が犯す性的危害があります。この場合、その生涯に及ぶ傷跡を残すほどの青少年の身体的・精神的保全を損なうつまずきの罪、教育的責任に関する違犯という二つのことによって、罪の度合いは倍増されます。
Ad incestum referri possunt abusus sexuales ab adultis patrati in pueros et adulescentes eorum custodiae concreditos. Culpa tunc duplicatur scandaloso facinore peracto contra psychicam et moralem integritatem iuvenum, qui illo, sua vita perdurante, manebunt signati, et violatione responsabilitatis educativae.
[2390]
男女が情交を含む自分たちの関係に法的・公的形を与えることを拒否する場合には、
同棲となります。
二人が互いに約束を交わすことなく、相手についても自分についても、あるいは未来についても忠誠を示すことがない結びつきには何の意味もないし、二人がいっていることは偽りにすぎません。
同棲というのは、内縁関係や、結婚制度自体の拒否、あるいは契約によって長期にわたって縛られる能力に欠けていること、などという多様な関係に適用されることばです
143。これらの関係はすべて結婚の尊厳を損なうものです。家族の概念を破壊し、忠実さの意味を弱めるものです。性的行為は結婚においてのみ行われるべきものなので、道徳律に反します。結婚外での性交はつねに大罪であり、そのような関係をもった者には聖体拝領がゆるされません。
Libera iunctio habetur, cum vir et mulier recusant iuridicam et publicam dare formam relationi intimitatem sexualem implicanti.
Locutio fallax est: quidnam potest significare iunctio in qua personae invicem non obligantur et sic defectum testantur fiduciae in alteram, in se ipsam vel in futurum?
Locutio ad diversas extenditur condiciones: concubinatum, reiectionem matrimonii qua talis, incapacitatem se obligationibus vinculandi ad longum tempus.277 Omnes hae condiciones dignitatem offendunt matrimonii; ipsam familiae destruunt ideam; sensum fidelitatis debilitant. Eaedem contrariae sunt legi morali: actus sexualis locum habere debet solummodo in matrimonio; extra illud, grave semper constituit peccatum et a communione excludit sacramentali.
[2391]
今日、多くの人々が、結婚の意向がある場合の「試験的結婚の権利」を要求しています。しかし、時期尚早の性的関係を結ぶ人々の決心がいかに固くとも、「この性的関係は、誠意と忠実さをもって男性と女性相互の人格的関係を保証することはできないし、また、とくにこの関係を、気まぐれや心変わりから守ることもできません」144。性交が道徳的に正当であるのは、男と女との間で決定的な生活共同体が形づくられたときのみです。人間同士の愛は「試み」を許容しません。二人が互いに自らを全面的に、決定的に与え合うことを求めるのです145。
Plures hodie speciem quamdam «iuris ad experimentum » tunc postulant, cum intentio habetur matrimonium contrahendi. Quaecumque est propositi firmitas eorum qui se his praematuris vinciuntur relationibus sexualibus, «hae iunctiones non sinunt, ut sinceritas ac fidelitas mutuae necessitudinis inter viri et mulieris personas in tuto ponantur, nec praesertim ut haec necessitudo a cupiditatum et arbitrii mobilitate protegatur».278 Unio carnalis moraliter est solummodo legitima, cum vitae definitivae inter virum et mulierem instaurata est communitas. Amor humanus «experimentum» non tolerat. Totale et definitivum exigit donum personarum inter se.279