[2387]
福音に心を開いて回心することを望み、そのために、長年の間夫婦生活をともにしてきた一人ないしそれ以上の妻から別れなければならない人の悲しみのほどは思いやられます。しかしながら、一夫多妻は道徳律にかなったものではありません。夫婦の「交わりに根本的に矛盾し、初めから啓示されている神の計画を真っ向から否定するものです。なぜならそれは、結婚において全面的であるがゆえに唯一無二の排他的な愛で自己を与え合う男女の対等な人格の尊厳に反するからです」同19(loc. cit.,102)。『現代世界憲章』,第47項参照。。以前に一夫多妻であったキリスト者が、もとの妻たちや子供たちに対する義務を大切にすることは、正義上の重大な務めです。
Tragoedia intelligitur illius qui, ad Evangelium volens converti, se perspicit obligatum ad unam vel plures repudiandas mulieres, cum quibus vitae coniugalis particeps fuit per annos. Attamen polygamia cum lege morali non concordat. Coniugali «communioni funditus polygamia adversatur: haec enim directe recusat Dei propositum, sicut ipsis initiis revelatur, quoniam pari personalique dignitati viri et mulieris repugnat, qui in matrimonio alter alteri se dant amore integro ideoque ex se unico et exclusorio».Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 19: AAS 74 (1982) 102; cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 47: AAS 58 (1966) 1067. Christianus, qui prius fuit polygamus, graviter iustitia tenetur ad obligationes relate ad suas antiquas uxores et suos filios contractas honorandas.
[2388]
近親相姦とは、相互間の結婚が禁じられている親族や姻戚間の性的関係のことですレビ18・7-20参照。。聖パウロはこの特別に重い罪について次のように非難しています。「現に聞くところによると、あなたがたの間にみだらな行いがあり、……ある人が父の妻をわがものとしているとのことです。……わたしはすでに裁いてしまっています。……わたしたちの主イエスの名により、……このような者を、その肉が滅ぼされるようにサタンに引き渡したのです」(一コリント5∙1,3-5)。近親相姦は家族関係を堕落させるもので、獣性への逆行です。
Incestus relationes indicat intimas inter consanguineos et propinquos, in gradu qui matrimonium vetat inter illos.Cf Lv 18,7-20. Sanctus Paulus huic culpae speciatim gravi inurit notam: «Omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio [...] ut uxorem patris aliquis habeat. [...] Iam iudicavi [...], in nomine Domini nostri Iesu, [...] tradere huiusmodi Satanae in interitionem carnis...» (1 Cor 5,1.3-5). Incestus relationes corrumpit familiares et ad animalitatem obsignat regressionem.
[2389]
近親相姦に類するものの中に、保護をゆだねられた子供や青少年に対して大人が犯す性的危害があります。この場合、その生涯に及ぶ傷跡を残すほどの青少年の身体的・精神的保全を損なうつまずきの罪、教育的責任に関する違犯という二つのことによって、罪の度合いは倍増されます。
Ad incestum referri possunt abusus sexuales ab adultis patrati in pueros et adulescentes eorum custodiae concreditos. Culpa tunc duplicatur scandaloso facinore peracto contra psychicam et moralem integritatem iuvenum, qui illo, sua vita perdurante, manebunt signati, et violatione responsabilitatis educativae.
[2390]
男女が情交を含む自分たちの関係に法的・公的形を与えることを拒否する場合には、
同棲となります。
二人が互いに約束を交わすことなく、相手についても自分についても、あるいは未来についても忠誠を示すことがない結びつきには何の意味もないし、二人がいっていることは偽りにすぎません。
同棲というのは、内縁関係や、結婚制度自体の拒否、あるいは契約によって長期にわたって縛られる能力に欠けていること、などという多様な関係に適用されることばです
ヨハネ・パウロ2世『家庭』81(loc. cit., 181-182)参照。。これらの関係はすべて結婚の尊厳を損なうものです。家族の概念を破壊し、忠実さの意味を弱めるものです。性的行為は結婚においてのみ行われるべきものなので、道徳律に反します。結婚外での性交はつねに大罪であり、そのような関係をもった者には聖体拝領がゆるされません。
Libera iunctio habetur, cum vir et mulier recusant iuridicam et publicam dare formam relationi intimitatem sexualem implicanti.
Locutio fallax est: quidnam potest significare iunctio in qua personae invicem non obligantur et sic defectum testantur fiduciae in alteram, in se ipsam vel in futurum?
Locutio ad diversas extenditur condiciones: concubinatum, reiectionem matrimonii qua talis, incapacitatem se obligationibus vinculandi ad longum tempus.Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 81: AAS 74 (1982) 181-182. Omnes hae condiciones dignitatem offendunt matrimonii; ipsam familiae destruunt ideam; sensum fidelitatis debilitant. Eaedem contrariae sunt legi morali: actus sexualis locum habere debet solummodo in matrimonio; extra illud, grave semper constituit peccatum et a communione excludit sacramentali.
[2391]
今日、多くの人々が、結婚の意向がある場合の「試験的結婚の権利」を要求しています。しかし、時期尚早の性的関係を結ぶ人々の決心がいかに固くとも、「この性的関係は、誠意と忠実さをもって男性と女性相互の人格的関係を保証することはできないし、また、とくにこの関係を、気まぐれや心変わりから守ることもできません」教理聖省『性倫理の諸問題に関する宣言』,第7項(loc. cit., 82)。。性交が道徳的に正当であるのは、男と女との間で決定的な生活共同体が形づくられたときのみです。人間同士の愛は「試み」を許容しません。二人が互いに自らを全面的に、決定的に与え合うことを求めるのですヨハネ・パウロ2世『家庭』80(loc. cit., 180-181)参照。。
Plures hodie speciem quamdam «iuris ad experimentum » tunc postulant, cum intentio habetur matrimonium contrahendi. Quaecumque est propositi firmitas eorum qui se his praematuris vinciuntur relationibus sexualibus, «hae iunctiones non sinunt, ut sinceritas ac fidelitas mutuae necessitudinis inter viri et mulieris personas in tuto ponantur, nec praesertim ut haec necessitudo a cupiditatum et arbitrii mobilitate protegatur».Sacra Congregatio pro Doctrina Fidei, Decl. Persona humana, 7: AAS 68 (1976) 82. Unio carnalis moraliter est solummodo legitima, cum vitae definitivae inter virum et mulierem instaurata est communitas. Amor humanus «experimentum» non tolerat. Totale et definitivum exigit donum personarum inter se.Cf Ioannes Paulus II, Adh. ap. Familiaris consortio, 80: AAS 74 (1982) 180-181.