カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2465-2470

[2465]
Vetus Testamentum testatur: Deus est omnis veritatis fons. Eius Verbum est veritas.Cf Prv 8,7; 2 Sam 7,28. Eius Lex est veritas.Cf Ps 119,142. «In generationem et generationem veritas Tua» (Ps 119,90).Cf Lc 1,50. Quia Deus est «Verax» (Rom 3,4), membra populi Eius vocantur ut in veritate vivant.Cf Ps 119,30.
[2466]
Veritas Dei in Iesu Christo est integre manifestata. Ipse, plenus gratiae et veritatis,Cf Io 1,14. est «lux mundi» (Io 8,12). Ipse est veritas.Cf Io 14,6. Omnis qui credit in Eum, in tenebris non manet.Cf Io 12,46. Iesu discipulus manet in sermone Eius, ut cognoscat veritatem quae liberatCf Io 8,31-32. et sanctificat.Cf Io 17,17. Iesum sequi est de Spiritu veritatis vivereCf Io 14,17. quem Pater mittit in nomine EiusCf Io 14,26. et qui deducit «in omnem veritatem» (Io 16,13). Iesus Suos discipulos docet amorem absolutum veritatis: «Sit autem sermo vester: "Est, est" "Non, non"» (Mt 5,37).
[2467]
Homo naturaliter ad veritatem tendit. Illam honorare et testari tenetur. «Secundum dignitatem suam homines cuncti, quia personae sunt, [...] sua ipsorum natura impelluntur necnon morali tenentur obligatione ad veritatem quaerendam, illam imprimis quae religionem spectat. Tenentur quoque veritati cognitae adhaerere atque totam vitam suam iuxta exigentias veritatis ordinare».Concilium Vaticanum II, Decl. Dignitatis humanae, 2: AAS 58 (1966) 931.
[2468]
Veritas, tamquam rectitudo in modo agendi et in sermone humano nomen habet veracitatis, sinceritatis vel aperti animi. Veritas seu veracitas virtus est quae in eo consistit ut quis se verum suis actibus ostendat et verum suis dicat verbis, duplicitatem, simulationem et hypocrisim vitando.
[2469]
«Non [...] possent homines ad invicem convivere nisi sibi invicem crederent, tamquam sibi invicem veritatem manifestantibus».Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 109, a. 3, ad 1: Ed. Leon. 9, 418. Virtus veritatis alteri iuste reddit quod ei debetur. Veritas iustum medium tenet inter id quod exprimi debet, et secretum quod servandum est: honestatem implicat et discretionem. In iustitia, «ex honestate unus homo alteri debet veritatis manifestationem».Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 109, a. 3, c: Ed. Leon. 9, 418.
[2470]
Christi discipulus «vivere in veritate» acceptat, id est, in simplicitate vitae conformis exemplo Domini et permanentis in Eius veritate. «Si dixerimus quoniam communionem habemus cum Eo et in tenebris ambulamus, mentimur et non facimus veritatem» (1 Io 1,6).