カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 249-252

[249]
Inde ab initio, veritas revelata de Sanctissima Trinitate in radicibus fuit viventis fidei Ecclesiae, praesertim per Baptismum. Ipsa suam invenit expressionem in regula fidei baptismalis enuntiata in praedicatione, catechesi et oratione Ecclesiae. Tales formulae iam in scriptis inveniuntur apostolicis, sicut haec testatur salutatio, resumpta a liturgia eucharistica: «Gratia Domini Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis» (2 Cor 13,13).Cf 1 Cor 12,4-6; Eph 4,4-6.
[250]
Priorum saeculorum decursu, Ecclesia suam fidem trinitariam, modo magis explicito, enuntiare studuit, sive ut suam propriam fidei intelligentiam altius penetraret sive ut illam contra errores defenderet qui eam deformabant. Haec opera veterum fuit Conciliorum quae a labore theologico Patrum Ecclesiae sunt adiuta et a sensu fidei populi christiani fulcita.
[251]
Pro enuntiatione dogmatis Trinitatis, Ecclesia propriam terminologiam evolvere debuit, notionibus originis philosophicae adiuta: «substantia», «persona» vel «hypostasis», «relatio» etc. Hoc faciens, fidem non submisit sapientiae humanae, sed sensum novum, inauditum, his dedit vocabulis, quae exinde ad significandum etiam destinabantur mysterium ineffabile quod «infinite omne id superat, quod nos modo humano intellegere possumus».Paulus VI, Sollemnis Professio fidei, 9: AAS 60 (1968) 437.
[252]
Ecclesia vocabulo utitur «substantia» (quod per «essentiam» vel per «naturam» quandoque etiam vertitur) ad Esse divinum in Eius designandum unitate, vocabulo autem «persona» vel «hypostasis» ad Patrem, Filium et Spiritum Sanctum indicandos in Eorum reali distinctione inter Se, vocabulo autem «relatio» ad indicandum Eorum distinctionem in eo residere quod alii ad alios referuntur.