カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 249-256

[249]
Inde ab initio, veritas revelata de Sanctissima Trinitate in radicibus fuit viventis fidei Ecclesiae, praesertim per Baptismum. Ipsa suam invenit expressionem in regula fidei baptismalis enuntiata in praedicatione, catechesi et oratione Ecclesiae. Tales formulae iam in scriptis inveniuntur apostolicis, sicut haec testatur salutatio, resumpta a liturgia eucharistica: «Gratia Domini Iesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis» (2 Cor 13,13).78
[250]
Priorum saeculorum decursu, Ecclesia suam fidem trinitariam, modo magis explicito, enuntiare studuit, sive ut suam propriam fidei intelligentiam altius penetraret sive ut illam contra errores defenderet qui eam deformabant. Haec opera veterum fuit Conciliorum quae a labore theologico Patrum Ecclesiae sunt adiuta et a sensu fidei populi christiani fulcita.
[251]
Pro enuntiatione dogmatis Trinitatis, Ecclesia propriam terminologiam evolvere debuit, notionibus originis philosophicae adiuta: «substantia», «persona» vel «hypostasis», «relatio» etc. Hoc faciens, fidem non submisit sapientiae humanae, sed sensum novum, inauditum, his dedit vocabulis, quae exinde ad significandum etiam destinabantur mysterium ineffabile quod «infinite omne id superat, quod nos modo humano intellegere possumus».79
[252]
Ecclesia vocabulo utitur «substantia» (quod per «essentiam» vel per «naturam» quandoque etiam vertitur) ad Esse divinum in Eius designandum unitate, vocabulo autem «persona» vel «hypostasis» ad Patrem, Filium et Spiritum Sanctum indicandos in Eorum reali distinctione inter Se, vocabulo autem «relatio» ad indicandum Eorum distinctionem in eo residere quod alii ad alios referuntur.
[253]
Trinitas est Una. Tres deos non confitemur, sed Unum Deum in Tribus Personis: «Trinitatem consubstantialem».80 Personae divinae unam divinitatem non inter Se dividunt, sed unaquaeque Earum est Deus totus: «cum [...] ipsum sit Pater quod Filius, ipsum Filius quod Pater, ipsum Pater et Filius quod Spiritus Sanctus: id est natura Unus Deus».81 «Quaelibet Trium Personarum est illa res, videlicet substantia, essentia seu natura divina».82
[254]
Personae divinae sunt inter Se realiter distinctae. «Colimus et confitemur: non sic unum Deum, quasi solitarium».83 «Pater», «Filius», «Spiritus Sanctus» non sunt simpliciter nomina modos divini «Esse» designantia, quia illi inter se realiter sunt distincti: «Non enim Ipse est Pater qui Filius, nec Filius Ipse qui Pater, nec Spiritus Sanctus Ipse qui est vel Pater vel Filius».84 Inter Se per relationes originis distinguuntur: «Est Pater, qui generat, et Filius, qui gignitur, et Spiritus Sanctus, qui procedit».85 Divina Unitas est Trina.
[255]
Personae divinae inter Se sunt relativae. Distinctio realis Personarum inter Se, quia divinam non dividit unitatem, in relationibus solummodo consistit quibus aliae ad alias referuntur: «In relativis vero Personarum nominibus Pater ad Filium, Filius ad Patrem, Spiritus Sanctus ad Utrosque refertur: quae cum relative Tres Personae dicantur, una tamen natura vel substantia creditur».86 Inter illas utique «omnia [...] sunt unum, ubi non obviat relationis oppositio».87 «Propter hanc unitatem Pater est totus in Filio, totus in Spiritu Sancto; Filius totus est in Patre, totus in Spiritu Sancto; Spiritus Sanctus totus est in Patre, totus in Filio».88
[256]
Sanctus Gregorius Nazianzenus, qui etiam «Theologus» appellatur, hoc fidei trinitariae compendium catechumenis tradit Constantinopolitanis:
« Ante omnia, bonum depositum, quaeso, custodi, cui vivo, et pro quo milito, et quod utinam me ex hac vita discedentem comitetur, cum quo et omnes vitae molestias perfero, et iucunditates omnes contemno ac pro nihilo duco; fidem, inquam, et confessionem in Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum. Hanc tibi hodierno die committo; cum hac te, et lustricis aquis immergam, et in altum extraham. Hanc tibi do totius vitae sociam, et patronam, unam deitatem et potentiam, quae in Tribus coniunctim invenitur, et Tria divisim comprehendit, nec substantiis aut naturis inaequalis est, nec praestantiis aut submissionibus augetur vel minuitur [...]. Trium infinitorum, infinitam coniunctionem, Deum unumquemque, si separatim consideretur [...]; Deum rursus Tria haec, si simul cogitentur [...]. Vix Unum animo concepi, cum statim Tribus circumfulgeo. Vix Tria distinguere incipio, cum ad Unum reducor ».89