カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2493-2499

[2493]
In moderna societate, media communicationis socialis maiores habent partes in informatione, in promotione culturali et in formatione. Hae partes augentur propter technicae artis progressiones, propter amplitudinem et diversitatem nuntiorum evulgatorum, propter influxum in opinionem publicam exercitum.
[2494]
Informatio per media est in servitium boni communis.Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Inter mirifica, 11: AAS 56 (1964) 148-149. Societas ius habet ad informationem fundatam in veritate, libertate, iustitia et solidarietate:
« Huius tamen rectum iuris exercitium expostulat ut, quoad suum obiectum communicatio sit semper vera atque, iustitia et caritate servatis, integra; praeterea quoad modum, sit honesta et conveniens, scilicet leges morales hominisque legitima iura et dignitatem, cum in nuntiis quaeritandis tum in evulgandis, sancte servet ».Concilium Vaticanum II, Decr. Inter mirifica, 5: AAS 56 (1964) 147.
[2495]
«Necesse est ut omnia societatis membra sua iustitiae et caritatis officia, hac quoque in provincia, adimpleant; itaque, istorum etiam instrumentorum ope, contendant ad rectas publicas opiniones efformandas atque pandendas».Concilium Vaticanum II, Decr. Inter mirifica, 8: AAS 56 (1964) 148. Solidarietas apparet tamquam consequentia verae et iustae communicationis, atque liberi cursus idearum, quae aliorum cognitioni favent et observantiae.
[2496]
Communicationis socialis media (praesertim media pro hominum massa) quemdam animum passivum possunt generare in usuariis, eosdem parum vigilantes consumptores efficiendo nuntiorum vel spectaculorum. Usuarii sibi moderationem et disciplinam imponere debent relate ad media pro hominum massa. Conscientiam sibi debent efformare illustratam et rectam quo facilius influxibus minus honestis resistant.
[2497]
Responsabiles ephemeridum, ratione sui ipsius muneris, obligationem habent, in informatione evulganda, veritati serviendi et caritatem non laedendi. Eadem cura, observare nitentur naturam factorum et limites iudicii critici de personis. Vitare debent diffamationi succumbere.
[2498]
«Civilis auctoritas hac in re peculiaribus officiis obstringitur ratione boni communis [...]. Eiusdem enim auctoritatis est, pro suo munere, informationis veram iustamque libertatem [...] defendere ac tutari».Concilium Vaticanum II, Decr. Inter mirifica, 12: AAS 56 (1964) 149. Publicae potestates, leges promulgando et earum applicationi vigilando, praestabunt «ne ex horum instrumentorum pravo usu gravia discrimina publicis moribus et societatis progressui obveniant».Concilium Vaticanum II, Decr. Inter mirifica, 12: AAS 56 (1964) 149. Violationem punient iurium uniuscuiusque ad existimationem et ad vitae privatae secretum. Opportune et honeste informationes praebebunt quae bonum respiciunt generale vel iustis respondent incolarum inquietudinibus. Nihil potest iustificare recursum ad falsas informationes ut publica opinio artificiose deformetur per media. Hi interventus libertati individuorum et coetuum inferre non debent vulnus.
[2499]
Sensus moralis plagam denuntiat Statuum totalitariorum qui systematice veritatem adulterant, politicum opinionis exercent dominatum per media, «artificiose deformant» accusatos et testes publicorum processuum et suam tyrannidem firmare arbitrantur praecidendo et reprimendo quidquid ipsi tamquam «opinionis delicta» considerant.