カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2517-2519

[2517]
Cor sedes est personalitatis moralis: «De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes» (Mt 15,19). Pugna contra concupiscentiam carnalem purificationem implicat cordis et exercitium temperantiae:
« Simplicitatem tene et innocens esto et eris sicut infantes, qui ignorant nequitiam vitam hominum perdentem ».393
[2518]
Sexta beatitudo proclamat: «Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt» (Mt 5,8). «Munda corda» illos indicant qui suum intellectum suamque voluntatem sanctitatis Dei conformant exigentiis, praecipue in tribus ambitibus: in caritate,394 in castitate seu sexuali rectitudine,395 in amore veritatis et orthodoxiae fidei.396 Vinculum est inter puritatem cordis, corporis et fidei:
Fideles Symboli credere debent articulos, « ut credendo subiugentur Deo, subiugati recte vivant, recte vivendo cor mundent, corde mundato quod credunt intellegant ».397
[2519]
«Mundis cordibus» promittitur videre Deum facie ad faciem Eique esse similes.398 Cordis puritas condicio est praevia visioni. Hinc iam nobis praebet ut secundum Deum videamus, alterum accipiamus tamquam «proximum»; nobis permittit ut corpus humanum percipiamus, nostrum et illud proximi, tamquam templum Spiritus Sancti, manifestationem divinae pulchritudinis.