カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 253-256

[253]
Trinitas est Una. Tres deos non confitemur, sed Unum Deum in Tribus Personis: «Trinitatem consubstantialem».Concilium Constantinopolitanum II (anno 553), Anathematismi de tribus Capitulis, 1: DS 421. Personae divinae unam divinitatem non inter Se dividunt, sed unaquaeque Earum est Deus totus: «cum [...] ipsum sit Pater quod Filius, ipsum Filius quod Pater, ipsum Pater et Filius quod Spiritus Sanctus: id est natura Unus Deus».Concilium Toletanum XI (anno 675), Symbolum: DS 530. «Quaelibet Trium Personarum est illa res, videlicet substantia, essentia seu natura divina».Concilium Lateranense IV (anno 1215), Cap. 2, De errore abbatis Ioachim: DS 804.
[254]
Personae divinae sunt inter Se realiter distinctae. «Colimus et confitemur: non sic unum Deum, quasi solitarium».Fides Damasi: DS 71. «Pater», «Filius», «Spiritus Sanctus» non sunt simpliciter nomina modos divini «Esse» designantia, quia illi inter se realiter sunt distincti: «Non enim Ipse est Pater qui Filius, nec Filius Ipse qui Pater, nec Spiritus Sanctus Ipse qui est vel Pater vel Filius».Concilium Toletanum XI (anno 675), Symbolum: DS 530. Inter Se per relationes originis distinguuntur: «Est Pater, qui generat, et Filius, qui gignitur, et Spiritus Sanctus, qui procedit».Concilium Lateranense IV (anno 1215), Cap. 2, De errore abbatis Ioachim: DS 804. Divina Unitas est Trina.
[255]
Personae divinae inter Se sunt relativae. Distinctio realis Personarum inter Se, quia divinam non dividit unitatem, in relationibus solummodo consistit quibus aliae ad alias referuntur: «In relativis vero Personarum nominibus Pater ad Filium, Filius ad Patrem, Spiritus Sanctus ad Utrosque refertur: quae cum relative Tres Personae dicantur, una tamen natura vel substantia creditur».Concilium Toletanum XI (anno 675), Symbolum: DS 528. Inter illas utique «omnia [...] sunt unum, ubi non obviat relationis oppositio».Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis (anno 1442): DS 1330. «Propter hanc unitatem Pater est totus in Filio, totus in Spiritu Sancto; Filius totus est in Patre, totus in Spiritu Sancto; Spiritus Sanctus totus est in Patre, totus in Filio».Concilium Florentinum, Decretum pro Iacobitis (1442): DS 1331.
[256]
Sanctus Gregorius Nazianzenus, qui etiam «Theologus» appellatur, hoc fidei trinitariae compendium catechumenis tradit Constantinopolitanis:
« Ante omnia, bonum depositum, quaeso, custodi, cui vivo, et pro quo milito, et quod utinam me ex hac vita discedentem comitetur, cum quo et omnes vitae molestias perfero, et iucunditates omnes contemno ac pro nihilo duco; fidem, inquam, et confessionem in Patrem, et Filium, et Spiritum Sanctum. Hanc tibi hodierno die committo; cum hac te, et lustricis aquis immergam, et in altum extraham. Hanc tibi do totius vitae sociam, et patronam, unam deitatem et potentiam, quae in Tribus coniunctim invenitur, et Tria divisim comprehendit, nec substantiis aut naturis inaequalis est, nec praestantiis aut submissionibus augetur vel minuitur [...]. Trium infinitorum, infinitam coniunctionem, Deum unumquemque, si separatim consideretur [...]; Deum rursus Tria haec, si simul cogitentur [...]. Vix Unum animo concepi, cum statim Tribus circumfulgeo. Vix Tria distinguere incipio, cum ad Unum reducor ».Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio, 40, 41: SC 358, 292-294 (PG 36, 417).