[2534]
第十のおきては、肉欲を対象とする第九のおきての精神を説明し、補足するもので、他人の持ち物を欲しがることを禁じています。この欲望は、第七のおきてが禁じている盗み・略奪・詐取の根源となるものです。「目の欲」(一ヨハネ2∙16)は第五のおきてが禁じている暴力や不正へと導くものです268。欲望の根は、私通と同じように、最初の三つのおきての中で禁じられている偶像崇拝にあります269。第十のおきては内心の意向に関するもので、第九のおきてとともに、律法のすべてのおきてを要約するものです。
Decimum praeceptum explicat et complet nonum, quod ad carnis refertur concupiscentiam. Hoc boni alieni prohibet cupiditatem, radicem furti, rapinae et fraudis, quae septimum vetat praeceptum. «Concupiscentia oculorum» (1 Io 2,16) ad violentiam ducit et ad iniustitiam a quinto praecepto vetitas.402 Cupiditas, sicut fornicatio, suam invenit originem in idololatria tribus primis praescriptionibus Legis prohibita.403 Decimum praeceptum ad intentionem refertur cordis; ipsum, cum nono, omnia Legis praecepta compendiat.
[2535]
感覚的欲求によって、わたしたちは自分が持っていない好ましいものを欲しがるようになります。たとえば、空腹になれば食べたいと、寒ければ温まりたいと思います。このような望みはそれ自体としてはよいものですが、しばしば、理性の限度を超えて、自分のものではないものや、他人のものや他人に与えられるはずのものを不当に欲しがらせることがあります。
Appetitus sensibilis nos ducit ad gratas desiderandas res, quas non habemus. Sic desiderare edere, cum quis fame laborat vel calefieri, cum quis alget. Haec desideria in se ipsis sunt bona; attamen saepe rationis non servant moderationem nosque impellunt ad iniuste cupiendum quod nobis non correspondet quodque ad alios pertinet vel eis debetur.
[2536]
第十のおきては、
貪欲な心を持つことや、際限もなくこの世の財貨を専有したいという
望みを抱くことを禁じます。富や権力への過度の執着から生じる節制のない欲望を持つことや、不正な手段を使って他人の財産を奪いたいという望みを抱くことも禁じます。
「律法でいわれている欲しがってはならないということばは、他人の物を手に入れたいというわたしたちの欲望を抑えなさいという意味なのです。富を愛する者は収益に満足しない(コヘレト5∙9)とあるとおり、他人の物を手に入れたいという欲望は非常に強く、際限なく、決して飽くことがないのです」270。
Decimum praeceptum
aviditatem vetat et desiderium appropriationis bonorum terrestrium sine mensura; inordinatam prohibet
cupiditatem natam ab immoderata passione divitiarum earumque potentiae. Etiam desiderium interdicit committendi iniustitiam per quam proximo damnum in eius bonis inferretur temporalibus:
« Cum Lege ita caveatur: Non concupisces, haec verba ad eum sensum referuntur, ut nostras cupiditates a rebus alienis cohibeamus. Alienarum enim rerum cupiditatis sitis immensa est atque infinita, neque unquam satiatur, ut scriptum est: Avarus non implebitur pecunia (Eccle 5,9) ».404
[2537]
他人の物を正当な方法で手に入れたいと望むのであれば、おきてに反することはありません。伝統的なカテケージスでは、「一般の人たち以上にこの欲望と戦わなければならない人々」のことを想定して、「このおきてを守るように強く勧める」べきだと指示されています。
「商品が不足したり物価が高騰したりすることを望んだり、売買人が自分だけであれば商品を高く売ったり安く買ったりすることができるはずなのにと考えていらだったりする商人がいます。さらに、売買するときに自分が利益を得ることができるために、他人が物にこと欠くようになることを望むような商人もいますが、そのような人たちは罪を犯しているのです。……病人が出るのを望む医者や、重要な訴訟や裁判が行われるのを望む弁護士も同様です。」271
Hoc praeceptum non violatur desiderando res obtinere quae ad proximum pertinent, dummodo id iustis sit mediis. Traditionalis catechesis cum sensu realitatis indicat illos «qui prae ceteris hoc cupiditatis vitio laborant» et quos proinde oportet «ad colendum hoc praeceptum diligentius cohortari»:
« illi sunt [...] mercatores [...], qui rerum penuriam annonaeque caritatem expetunt, atque id aegre ferunt, ut alii praeter ipsos sint qui vendant aut emant, quo carius vendere aut vilius emere ipsi possint; qua in re item peccant, qui alios egere cupiunt, ut aut vendendo aut emendo ipsi lucrentur. [...] Medici item qui morbos desiderant; iure consulti qui causarum litiumque vim copiamque concupiscunt... ».405
[2538]
第十のおきては、人間の心から
ねたみを除き去ることを命じます。預言者ナタンがダビデ王の回心を促すために王に話したのは、自分の娘のようにかわいがっていた一匹の雌羊以外には何も持たなかった貧乏人と、それをねたみ、多くの家畜を所有していたにもかかわらず、自分の羊を惜しんで、とうとう貧乏人の羊を盗んでしまった金持ちとについての物語でした
272。ねたみは非常に恐ろしい悪事を引き起こす恐れがあります
273。聖書には、「悪魔のねたみによって死がこの世に入った」(知恵2∙24)と記されています。
「わたしたちは互いに敵対しています。ねたみが相互に武器を取らせているのです。……わたしたち皆が〔キリストのからだを〕破壊するような行為を続けていれば、わたしたちの行き着く先はどういうものになるのでしょう。わたしたちはキリストのからだを死なせようとしています。……わたしたちは口では互いに同じ一つのからだの構成員であるといいながら、野獣のように互いを食い尽くそうとしているのです」274。
Decimum praeceptum
invidiam ex corde humano exigit expellere. Cum propheta Nathan poenitentiam regis David stimulare cupiebat, ei historiam enarravit pauperis, qui nihil habebat praeter unam ovem tamquam suam propriam filiam tractatam, et divitis, qui, non obstante suorum gregum multitudine, ei invidebat suamque ovem est denique furatus.
406 Invidia ad pessima ducere potest facinora.
407 «Invidia autem Diaboli mors introivit in orbem terrarum» (
Sap 2,24):
« Nosque adversus nos ipsos mutuo stamus, livore nimirum arma porrigente. [...] Cum omnes id agimus ut diruamus [corpus Christi], quis tandem finis erit? [...] Christi [...] corpus mortuum reddidimus. [...] Cumque membra omnes vocemus, ferarum tamen ritu inter nos dissidemus ».408
[2539]
ねたみは罪源の一つに数えられています。それは、他人の所有物を前にして抱く悲しみや、たとえ不当な手段を使ってもそれを自分のものにしたいという節度のない願望となって表れます。他人の上に大きな不幸を望むようなときには、大罪となります。
聖アウグスチヌスは、ねたみの中に「悪魔的な罪」275を見ていました。
「ねたみからは、憎しみや、悪口や中傷、他人の不幸を喜んだり他人の繁栄を見て不快に思ったりするような、さまざまな悪が生じてきます」276。
Invidia vitium est capitale. Indicat tristitiam, quam quis experitur coram bono alieno, et immoderatum desiderium illud faciendi suum, etiam modo indebito. Cum eadem malum grave proximo exoptat, peccatum est mortale:
Sanctus Augustinus in invidia perspiciebat « diabolicum vitium ».409
« De invidia, odium, susurratio, detractio, exsultatio in adversis proximi, afflictio autem in prosperis nascitur ».410
[2540]
ねたみは不親切の一つの形であり、愛を拒絶するものです。洗礼を受けた者はねたみに打ちかつために、善意を身に着けるように努めるべきです。ねたみはしばしば、高慢心から生まれてきます。キリスト者は謙遜になるように自分を鍛える必要があります。
「わたしは、わたしを通して神が栄光をお受けになるように望めたらよいと思っています。だからあなたも、あなたの兄弟が光り輝くことを喜んでください。そうすれば、あなたを通して神は栄光をお受けになるのです。そしてすべての人は、ねたみに打ちかって、他人の功績を互いに喜び合うようなしもべを持っておられる『神はたたえられますように』というでしょう」277。
Invidia est quaedam tristitiae forma et propterea caritatis reiectio; baptizatus adversus illam pugnabit benevolentia. Invidia saepe a superbia provenit; baptizatus se exercebit ad vivendum in humilitate:
« Per me vellem Deum gloria affici. Ergo gaude florente fratre, et per te Deus glorificabitur, omnesque dicent "Benedictus Deus" qui tales habet famulos, invidia omni liberos, qui de aliorum bonis mutuo gaudent ».411
[2541]
律法と恵みとによる救いの営みは人々の心を欲望やねたみから引き離し、最高善を望む手ほどきをし、人間の心を完全に満たしてくださる聖霊のさまざまな望みを教えてくれます。
約束をお守りになる神は、最初から、「おいしそうで、目を引きつけ、賢くなるように唆して」(創世記3∙6)いるように見えるものの誘惑に対しては用心するようにと、いつも人間に教えられました。
Legis et gratiae Oeconomia a cupiditate et invidia cor hominum avertit; illud excelsi Boni initiat desiderio; illud instruit desideriis Spiritus Sancti qui hominis satiat cor.
Deus promissionum semper hominem commonefecit contra seductionem illius quod, inde ab originibus, apparet «bonum [...] ad vescendum et pulchrum oculis et desiderabile [...] ad intelligendum» (Gn 3,6).
[2542]
イスラエルの民に授けられた律法は、律法のもとにある人々を義とするには決して十分でありませんでした。それは、「欲望」の手段とさえなったのです278。望むことと行うこととの間に関連性がないということは279、理性の法則である神の法と「わたしを、五体のうちにある罪の法則のとりこにしている」(ローマ7∙23)もう一つの法則との間には葛藤があるということを示しています。
Lex Israel collata nunquam sufficiens fuit ad iustificandos eos qui illi erant subiecti; ipsa est etiam «concupiscentiae» instrumentum effecta.412 Adaequationis defectus inter velle et facere413 conflictionem indicat inter Legem Dei, quae est lex mentis, et alteram legem «captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis» (Rom 7,23).
[2543]
「ところが今や、律法とは関係なく、しかも律法と預言者によって立証されて、神の義が示されました。すなわち、イエス・キリストを信じることにより、信じる者すべてに与えられる神の義です」(ローマ3∙21-22)。だからキリスト者は、「肉を欲情や欲望もろとも十字架につけてしまったのです」(ガラテヤ5∙24)。彼らは霊によって導かれ280、霊の望みに従います281。
«Nunc autem sine Lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis, iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes qui credunt» (Rom 3,21-22). Exinde christifideles «carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis» (Gal 5,24); ipsi a Spiritu ducuntur414 et Spiritus desideria sequuntur.415
[2544]
イエスは弟子たちに、万事に超え、万人にまさってご自分を愛することを命じ、ご自分と福音のために282自分の持ち物をいっさい捨てるように勧められました283。受難の少し前には、乏しい中から持っている生活費を全部ささげたエルサレムの貧しいやもめを模範として弟子たちに示されました284。富への執着を捨てるというおきては、天の国に入るためには不可欠のものなのです。
Iesus Suis praecipit discipulis ut Eum omni rei omnibusque praeferant personis et illis proponit ut abrenuntient omnibus quae possident416 propter Eum et propter Evangelium.417 Paulo ante Suam passionem, illis, tamquam exemplum, pauperem Hierosolymorum proposuit viduam, quae, in sua indigentia, dedit quidquid habebat ad vivendum.418 Praeceptum libertatis cordis coram divitiis obligatorium est ad intrandum in Regnum coelorum.
[2545]
すべてのキリスト者は、「福音的貧しさの精神に反するようなこの世の事物の利用と富に対する執着とによって、完全なる愛の追及を妨げられることがないよう、自分の愛情を正しく導くように」285心掛けなければなりません。
Omnes christifideles curare debent «ut affectus suos recte dirigant, ne usu rerum mundanarum et adhaesione ad divitias contra spiritum paupertatis evangelicae a caritate perfecta prosequenda impediantur».419
[2546]
「心の貧しい人々は、幸いである」(マタイ5∙3)。真福八端は、至福と恵み、美と平和の世界について語っています。イエスは、神の国がすでにその人たちのものとなっている、貧しい人々の喜びをたたえておられるのです
286。
「みことばが心の貧しさと呼んでおられるのは、心からの謙遜のことだとわたしは思います。使徒パウロは神の貧しさについての例を挙げて、主は豊かであったのに、わたしたちのために貧しくなられた(二コリント8∙9)と述べています」287。
«Beati pauperes spiritu» (
Mt 5,3). Beatitudines ordinem revelant felicitatis et gratiae, pulchritudinis et pacis. Iesus gaudium celebrat pauperum, quorum iam est Regnum:
420 « Videtur mihi Verbum paupertatem spiritus nominare voluntariam animi humilitatem, atque huius exemplum Apostolus nobis Dei paupertatem proponit, dum dicit: Qui cum dives sit, propter nos pauper factus est (2 Cor 8,9) ».421
[2547]
キリストが富者について嘆いておられるのは、彼らは有り余る持ち物のうちに慰めを見いだしているからです288。「高慢な者はこの世の権力を求め、そのとりこになります。しかし、心の貧しい人は幸いです。天の国は彼らのものだからです」289。天の御父の摂理にゆだねることで、明日の心配から解放されます。神を信頼することによって、貧しい人々が享受する至福へと導かれます290。彼らは神を見るのです。
Dominus de divitibus lamentatur, quia ipsi in bonorum abundantia suam inveniunt consolationem.422 «Superbi ergo appetant et diligant regna terrarum: Beati autem pauperes spiritu, quoniam ipsorum est Regnum coelorum».423 Se providentiae Patris coeli committere ab inquietudine liberat diei crastini. Fiducia in Deum ad beatitudinem disponit pauperum.424 Ipsi Deum videbunt.
[2548]
真に幸福になりたいという願望は、神の直観と至福の中でその願望を実現するために、この世の富への過度の愛着から人間を引き離します。「〔神を見ることができるという〕約束は、最高の幸いをも超える幸いについての約束なのです。聖書では、見るということばは持つという意味で用いられます。神を見る者は、よいものとみなされるものすべてを、神を見ることによって持っているのです」291。
Verae beatitudinis desiderium hominem separat ab immoderata affectione ad bona huius mundi, ut in visione et beatitudine impleatur Dei. «Promissio quidem [videndi Deum] tanta est, ut superet extremum terminum beatitudinis. [...] Nam videre in usu Scripturae, idem significat quod habere [...]. Ergo qui Deum vidit, quidquid in bonis numeratur, per hoc quod vidit, adeptus est».425
[2549]
聖なる民は、神が約束してくださっている至福を得るために、今は、天からの恵みに助けられながら戦わなければなりません。キリスト者は、神を所有し、神を直観しながら生きることができるために、自分の欲望を殺し、神の恵みに助けられて、快楽や権力の誘惑に打ちかつのです。
Populo sancto restat, ut pugnet ad obtinenda, cum gratia ex alto, bona quae Deus promittit. Christifideles, ut Deum possideant et contemplentur, suas mortificant cupiditates et, cum gratia Dei, superant seductiones delectationis et potentiae.
[2550]
この完成に至る途上で、霊と花嫁とはその声に耳を傾ける者
292を神との完全な交わりへと招いてくださいます。
「そこには真の栄光があるでしょう。そこではだれも、間違いやへつらいで誉められることはありません。真の名誉はそれに値する人々に拒絶されることはなく、値しない人々に与えられることもありません。もとより、ふさわしい人々だけが受け入れられる天の国に、ふさわしくない者はだれも入れるはずはありません。そこでは真の平和が支配し、だれも、自分自身の側からも他人の側からも反対を受けることはありません。徳に対する報いは神ご自身です。神ご自身が徳を与え、その徳に対して、ご自分こそが存在しうる最良の、また最大の報いであることを約束なさったのです。『わたしはあなたたちの神となり、あなたたちはわたしの民となる』(レビ26∙12)。……それはまた、『神がすべてにおいてすべてとなられるためです』(一コリント15∙28)という使徒パウロのことばの意味でもあります。神ご自身がわたしたちの望みを完全に満たしてくださり、わたしたちはいつまでも神を仰ぎ見、飽きることなく愛し、飽きることなく賛美するでしょう。しかも、このたまもの、この状態、この行為は、永遠のいのちと同じように、間違いなくすべての人にとって共通のものとなるでしょう。」293
In hac perfectionis via, Spiritus et Sponsa vocant eos, qui illos audiunt,
426 ad perfectam cum Deo communionem:
« Vera ibi gloria erit, ubi laudantis nec errore quisquam nec adulatione laudabitur; verus honor, qui nulli negabitur digno, nulli deferetur indigno; sed nec ad eum ambiet ullus indignus, ubi nullus permittetur esse nisi dignus; vera pax, ubi nihil adversi nec a se ipso nec ab aliquo quisque patietur. Praemium virtutis erit Ipse, qui virtutem dedit eique Se Ipsum, quo melius et maius nihil possit esse, promisit. [...] "Ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi plebs" (Lv 26,12) [...]. Sic enim et illud recte intellegitur, quod ait Apostolus: "Ut sit Deus omnia in omnibus" (1 Cor 15,28). Ipse finis erit desideriorum nostrorum, qui sine fine videbitur, sine fastidio amabitur, sine fatigatione laudabitur. Hoc munus, hic adfectus, hic actus profecto erit omnibus, sicut ipsa vita aeterna communis ».427
[2551]
「あなたの富のあるところに、あなたの心もあるのだ」(マタイ6∙21)。
«Ubi [...] est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum» (Mt 6,21).
[2552]
第十のおきては、富や権力への過度の執着から生じる欲望を禁じています。
Decimum praeceptum inordinatam prohibet cupiditatem, ab immoderata passione divitiarum earumque potentiae natam.
[2553]
ねたみとは、他人の所有物を前にして抱く悲しみや、それを自分のものにしたいという節度のない願望のことで、罪源の一つに数えられています。
Invidia tristitia est quam quis experitur coram bono alieno et desiderium immoderatum illud faciendi suum. Ipsa vitium est capitale.
[2554]
洗礼を受けた者は、善意、謙遜、神の摂理に身を任せることによって、ねたみに打ちかつことができます。
Baptizatus invidiam oppugnat benevolentia, humilitate atque se Dei providentiae committendo.
[2555]
キリスト者は、「肉を欲情や欲望もろとも十字架につけてしまったのです」(ガラテヤ5∙24)。彼らは霊に導かれ、霊の望みに従います。
Christifideles «carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis» (Gal 5,24); ipsi a Spiritu ducuntur et Eius sequuntur desideria.
[2556]
天の国に入るためには、富への執着を捨てる必要があります。「心の貧しい人々は、幸いである」(マタイ5∙3)。
Superatio affectionis ad divitias est necessaria ad intrandum in Regnum coelorum. «Beati pauperes spiritu» (Mt 5,3).
[2557]
願望を抱き続ける人は、「わたしは神を見たい」といいます。神への渇きは、永遠のいのちの水によっていやされるのです294。
Homo desiderii dicit: «Deum videre cupio». Dei sitis aqua vitae aeternae satiatur.428