カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2541-2543

[2541]
Legis et gratiae Oeconomia a cupiditate et invidia cor hominum avertit; illud excelsi Boni initiat desiderio; illud instruit desideriis Spiritus Sancti qui hominis satiat cor.
Deus promissionum semper hominem commonefecit contra seductionem illius quod, inde ab originibus, apparet «bonum [...] ad vescendum et pulchrum oculis et desiderabile [...] ad intelligendum» (Gn 3,6).
[2542]
Lex Israel collata nunquam sufficiens fuit ad iustificandos eos qui illi erant subiecti; ipsa est etiam «concupiscentiae» instrumentum effecta.412 Adaequationis defectus inter velle et facere413 conflictionem indicat inter Legem Dei, quae est lex mentis, et alteram legem «captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis» (Rom 7,23).
[2543]
«Nunc autem sine Lege iustitia Dei manifestata est, testificata a Lege et Prophetis, iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi, in omnes qui credunt» (Rom 3,21-22). Exinde christifideles «carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis» (Gal 5,24); ipsi a Spiritu ducuntur414 et Spiritus desideria sequuntur.415