カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2559-2565

[2559]
«Oratio est ascensus mentis in Deum: aut eorum quae consentanea sunt postulatio a Deo».Sanctus Ioannes Damascenus, Expositio fidei, 68 [De fide orthodoxa 3, 24]: PTS 12, 167 (PG 94, 1089). Unde loquimur orantes? Utrum de nostrae superbiae et nostrae propriae voluntatis altitudine an «de profundis» (Ps 130,1) cordis humilis et contriti? Qui humiliatur, exaltatur.Cf Lc 18,9-14. Humilitas est orationis fundamentum. «Quid oremus, sicut oportet, nescimus» (Rom 8,26). Humilitas est dispositio ad orationis donum gratuito accipiendum: homo est mendicus Dei.Cf Sanctus Augustinus, Sermo 56, 6, 9: ed. P. Verbraken: Revue Bénédictine 68 (1958) 31 (PL 38, 381).
[2560]
«Si scires donum Dei!» (Io 4,10). Orationis mirabile ibi praecise revelatur, iuxta puteos ad quos venimus ad nostram quaerendam aquam: ibi Christus in occursum venit omnis creaturae humanae, Ipse primus est qui nos quaerat et bibere petat. Iesus sitit, Eius petitio e profunditatibus venit Dei qui nos desiderat. Oratio, sive id scimus sive nescimus, occursus est sitis Dei et sitis nostrae. Deus sitit nos Ipsum sitire.Cf Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 40, 25: SC 358, 261 (PG 36, 398); Sanctus Augustinus, De diversis quaestionibus octoginta tribus, 64, 4: CCL 44A, 140 (PL 40, 56).
[2561]
«Tu forsitan petisses ab Eo et dedisset tibi aquam vivam» (Io 4,10). Nostra petitionis oratio, ad paradoxi modum, responsio est. Responsio ad Dei viventis querelam: «Me dereliquerunt fontem aquae vivae, ut foderent sibi cisternas, cisternas dissipatas» (Ier 2,13), fidei responsio ad gratuitam salutis Promissionem,Cf Io 7,37-39; Is 12,3; 51,1. responsio amoris ad unici Filii sitim.Cf Io 19,28; Zach 12,10; 13,1.
[2562]
Unde hominis venit oratio? Quicumque est orationis sermo (gestus et verba), totus orat homo. Sed ad locum indicandum unde oratio oritur, Scripturae de anima vel de spiritu quandoque loquuntur, saepissime de corde (plus quam millies). Cor orat. Si idem longe est a Deo, vana est orationis expressio.
[2563]
Cor mansio est ubi sum, ubi habito (secundum semiticam seu biblicam expressionem: quo «descendo»). Nostrum est occultum centrum, incomprehensibile nostrae vel aliorum rationi; solus Spiritus Dei potest illud perscrutari et cognoscere. Locus est decisionis, in profundissimis nostrarum psychicarum tendentiarum. Veritatis est locus, ubi vitam eligimus vel mortem. Idem locus est occursus, propterea quod, ad Dei imaginem cum simus, in relatione vivimus: locus est Foederis.
[2564]
Oratio christiana est relatio Foederis inter Deum et hominem in Christo. Dei et hominis est actio; a Spiritu Sancto et a nobis oritur, prorsus ad Patrem directa, in unione cum voluntate humana Filii Dei hominis facti.
[2565]
In Novo Foedere, oratio est viva relatio filiorum Dei cum eorum Patre infinite bono, cum Eius Filio Iesu Christo et cum Spiritu Sancto. Gratia Regni est «Sanctae regiaeque Trinitatis [...] totamque Se cum tota mente miscentis, contemplatio».Sanctus Gregorius Nazianzenus, Oratio 16, 9: PG 35, 945. Sic orationis vita est habitualiter esse in Dei ter Sancti praesentia et in communione cum Eodem. Haec vitae communio semper possibilis est, quia, per Baptismum, unum sumus effecti cum Christo.Cf Rom 6,5. Oratio est christiana quatenus communio est cum Christo et dilatatur in Ecclesia quae Eius est corpus. Eius dimensiones illae sunt amoris Christi.Eph 3,18-21.