カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2570-2573

[2570]
Abraham, statim ac Deus eum vocat, proficiscitur «sicut praeceperat ei Dominus» (Gn 12,4): eius cor est plene «verbo subiectum», oboedit. Auscultatio cordis, quod se secundum Deum determinat, orationi est essentialis, verba ei sunt relativa. Sed oratio Abrahae imprimis exprimitur actibus: silentii homo, singulis stationibus, Domino construit altare. Solummodo serius eius prima verbalis apparet oratio: tecta lamentatio quae Deo Eius commemorat promissiones quae non videntur effici.20 Sic, inde ab initio, quaedam apparet ratio dramatis orationis: probatio fidei in Dei fidelitatem.
[2571]
Patriarcha, cum Deo credidisset,21 coram Eo ambulans et in Foedere cum Eo,22 paratus est ut suum arcanum accipiat Hospitem sub tentorium suum: haec est mira in Mambre hospitalitas, praeludium Annuntiationis veri Filii Promissionis.23 Exinde cor Abrahae, cum Deus ei Suum crediderit consilium, compassioni Domini sui erga homines conformatur et audet pro illis intercedere cum audaci fiducia.24
[2572]
Tamquam ultima purificatio fidei eius, petitur ab eo «qui susceperat promissiones» (Heb 11,17), ut sacrificet filium quem Deus ei donaverat. Eius fides non infirmatur: «Deus providebit Sibi victimam holocausti» (Gn 22,8), propterea quod ipse est «arbitratus quia et a mortuis suscitare potens est Deus» (Heb 11,19). Sic credentium pater conformatus est similitudini Patris qui Suo proprio Filio non parcet, sed pro nobis omnibus tradet Illum.25 Oratio hominem ad similitudinem restaurat Dei et participem efficit potentiae amoris Dei qui multitudinem salvat.26
[2573]
Deus Suam Promissionem renovat Iacob, duodecim tribuum Israel patri.27 Priusquam fratrem Esau aggrediatur suum, tota nocte, luctatur cum «quodam» arcano, qui nomen suum recusat revelare, sed qui ei benedicit antequam eum relinquat ad auroram. Spiritualis traditio Ecclesiae in hac narratione symbolum perspexit orationis tamquam dimicationis fidei et victoriae perseverantiae.28