カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2574-2577

[2574]
Cum Promissio impleri incipit (Paschate, Exodo, Legis dono et Foederis conclusione), Moysis oratio est figura commovens orationis intercessionis quae perficietur in Eo qui est «unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus» (1 Tim 2,5).
[2575]
Etiam hic, Deus venit prior. Moysen vocat de medio rubi ardentis.Cf Ex 3,1-10. Hic eventus, in traditione spirituali Iudaica et christiana, inter primordiales permanebit figuras orationis. Re vera, si «Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob» Moysen servum Suum vocat, Ipse est Deus vivus qui hominum vult vitam. Se revelat ut illos salvet, sed non Ipse prorsus solus neque illis invitis: Ipse Moysen vocat ad illum mittendum, ad illum Suae sociandum compassioni, Suae salutis operi. Quasi imploratio divina in hac inest missione et Moyses, post longam contentionem, suam voluntatem ad illam accommodabit Dei Salvatoris. Sed in hoc dialogo, in quo Deus Se committit, Moyses etiam orare discit: ipse se substrahit, obiicit, praesertim interrogat, et in responsione ad eius interrogationem Dominus ei Suum ineffabile concredit Nomen quod in Suis revelabitur magnalibus.
[2576]
«Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum» (Ex 33,11). Moysis oratio typus est orationis contemplativae, propter quam servus Dei suae missioni est fidelis. Moyses saepe et longe cum Domino «conversatur», montem scandens ad Eum auscultandum et implorandum, descendens ad populum ut ei verba Dei sui repetat eumque ducat. «In omni domo mea fidelissimus est! Ore enim ad os loquor ei, et palam» (Nm 12,7-8), «erat enim Moyses vir humillimus super omnes homines, qui morabantur in terra» (Nm 12,3).
[2577]
In hac intimitate cum Deo fideli, lento ad iram et amoris pleno,Cf Ex 34,6. Moyses vim hausit et tenacitatem suae intercessionis. Non pro se orat, sed pro populo quem Deus Sibi acquisivit. Iam in proelio contra AmalecCf Ex 17,8-13. vel ad obtinendam sanationem Mariae,Cf Nm 12,13-14. Moyses intercedit. Sed praesertim post populi apostasiam «stetit in confractione» in conspectu Dei (Ps 106,23) ad populum salvandum.Cf Ex 32,1–34,9. Eius orationis argumenta (intercessio est etiam arcana dimicatio) audaciam inspirabunt magnorum orantium populi Iudaici, sicut etiam Ecclesiae: Deus amor est, iustus igitur est et fidelis; Ipse Sibi contradicere nequit, mirabilium Suorum debet recordari, de Eius agitur gloria, hunc nequit derelinquere populum qui Eius fert Nomen.