カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2578-2580

[2578]
Oratio populi Dei sub umbra dilatabitur tabernaculi Dei, Foederis Arcae et posterius Templi. Imprimis populi duces — Pastores et Prophetae — eum docebunt orare. Puer Samuel a matre sua utique didicit quomodo «ante Dominum sisteret»Cf 1 Sam 1,9-18. et ab Heli sacerdote quomodo Eius auscultaret verbum: «Loquere, Domine, quia audit servus Tuus» (1 Sam 3,9-10). Posterius ipse etiam intercessionis cognoscet valorem et momentum: «Absit a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis et docere vos viam bonam et rectam» (1 Sam 12,23).
[2579]
David est per excellentiam rex «secundum cor Dei», pastor qui pro populo orat suo et in eius nomine, ille cuius submissio voluntati Dei, laus et poenitentia exemplar erunt orationis populi. Oratio eius, sicut Dei uncti, est fidelis adhaesio Promissioni divinae,Cf 2 Sam 7,18-29. fiducia amans et gaudens in Eum qui solus est Rex et Dominus. In psalmis, David, a Spiritu Sancto inspiratus, primus est Propheta Iudaicae et christianae orationis. Oratio Christi, veri Messiae et Filii David, huius orationis sensum revelabit et adimplebit.
[2580]
Templum Ierusalem, orationis domus, quam David struere volebat, Salomonis, filii eius, erit opera. Oratio Dedicationis TempliCf 1 Reg 8,10-61. in Promissione nititur Dei et in Eius Foedere, in actuosa Eius Nominis in medio Eius populi praesentia et in memoria magnalium Exodi. Rex tunc manus elevat in coelum et Dominum pro se precatur, pro toto populo, pro generationibus venturis, pro peccatorum eorum remissione et eorum quotidianis necessitatibus, ut omnes sciant nationes, Eum esse solum Deum et cor Eius populi ad Eum plene pertinere.