カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2599-2607

[2599]
Filius Dei, Filius Virginis effectus, secundum Suum hominis cor, orare etiam didicit. Orationis formulas discit a matre Sua quae «magna» Omnipotentis conservabat omnia et in corde meditabatur suo.Cf Lc 1,49; 2,19.51. Ipse verbis orat et rhythmis orationis populi Sui, in synagoga Nazareth et in Templo. Sed Eius oratio ex secretiore oritur fonte, sicut Ipse id, aetate duodecim annorum, praesentire sinit: «In his, quae Patris mei sunt, oportet me esse» (Lc 2,49). Hic revelari incipit novitas orationis in temporum plenitudine: filialis oratio, quam Pater e filiis exspectabat Suis, denique ducetur in vitam ab Ipso Filio unico in Eius humanitate cum hominibus et pro hominibus.
[2600]
Evangelium secundum sanctum Lucam actionem effert Spiritus Sancti et sensum orationis in Christi ministerio. Iesus orat ante missionis Suae definitiva momenta: priusquam Pater de Eo testimonium praebeat in Eius BaptismoCf Lc 3,21. atque in Eius Transfiguratione,Cf Lc 9,28. et priusquam per Suam passionem consilium amoris Patris adimpleat.Cf Lc 22,41-44. Orat etiam ante momenta definitiva quae Apostolorum Eius devincient missionem: antequam Duodecim eligat et vocet,Cf Lc 6,12. antequam Petrus Eum tamquam «Christum Dei» confiteaturCf Lc 9,18-20. atque ne principis Apostolorum fides deficiat in tentatione.Cf Lc 22,32. Iesu oratio ante salutis eventus, quos Pater ab Eo petit adimplendos, humilis et confidens est deditio Eius humanae voluntatis in voluntatem Patris amore plenam.
[2601]
«Cum esset [Iesus] in loco quodam orans, ut cessavit, dixit unus e discipulis Eius ad Eum: "Domine, doce nos orare"» (Lc 11,1). Nonne Christi discipulus, suum Magistrum prius contemplans orantem, cupit orare? Tunc potest id discere ab orationis Magistro. Contemplantes et auscultantes Filium, filii discunt Patrem orare.
[2602]
Iesus saepe in solitudinem discedit, in montem, potissimum noctu, ad orandum.Cf Mc 1,35; 6,46; Lc 5,16. In oratione Sua homines portat, propterea quod Ipse humanitatem in Sua utique sumit Incarnatione, eosque Patri offert Se Ipsum offerendo. Ipse, Verbum quod «carnem assumpsit», in Sua oratione humana totum id participat quod «fratres Eius»Cf Heb 2,12. experiuntur in vita; eorum compatitur infirmitatibus ut eos ab illis liberet.Cf Heb 2,15; 4,15. Ad hoc Pater Eum misit. Eius verba Eiusque opera tunc apparent tamquam visibilis manifestatio Eius orationis «in abscondito».
[2603]
Evangelistae duas Christi, perdurante Eius ministerio, orationes retinuerunt explicitiores. Utraque autem earum incipit gratiarum actione. In priore,Cf Mt 11,25-27 et Lc 10,21-22. Iesus Patrem confitetur, Eum agnoscit Eique benedicit quia Ipse Regni mysteria illis abscondit qui se sapientes putabant atque ea prorsus «parvulis» revelavit (pauperibus beatitudinum). Eius commotio «Ita, Pater!» intimum exprimit Eius cordis, Eius adhaesionis «beneplacito» Patris, quasi echo illius «Fiat» Matris Eius in Ipsius conceptione et quasi prolusio illius quem Ipse Patri in Sua dicet agonia. Tota Iesu oratio in hac amore plena est adhaesione Eius cordis humani «mysterio voluntatis» Patris.Cf Eph 1,9.
[2604]
Altera oratio a sancto Ioanne referturCf Io 11,41-42. ante Lazari resurrectionem. Gratiarum actio eventum praecedit: «Pater, gratias ago Tibi quoniam audisti me», quod implicat Patrem Suam petitionem semper exaudire; atque Iesus statim addit: «Ego autem sciebam quia semper me audis», quod implicat Iesum, e parte Sua, constanter petere. Sic Iesu oratio ducta a gratiarum actione nobis revelat quomodo sit petendum: priusquam donetur donum, Iesus Ei adhaeret qui donat quique in donis Suis Se donat. Donator dono largito est pretiosior, Ipse est «Thesaurus» et in Eo est cor Filii Eius; donum donatur «per additionem».Cf Mt 6,21.33.
Iesu «sacerdotalis» oratioCf Io 17. in Oeconomia salutis locum obtinet singularem. Eadem considerabitur in fine primae sectionis. Ipsa utique semper actualem nostri Summi Sacerdotis revelat orationem atque simul continet quod Ipse nos docet in nostra ad Patrem oratione, quae in secunda explicabitur sectione.
[2605]
Iesus, cum Hora venit in qua Ipse amoris Patris adimplet consilium, inscrutabilem Suae orationis filialis prospicere sinit profunditatem, non solum priusquam Se libere tradat («Pater... non mea voluntas, sed Tua»: Lc 22,42), sed usque ad Sua ultima verba in cruce, ubi orare Seseque donare nonnisi unum sunt: «Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt» (Lc 23,34); «Amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso» (Lc 23,43); «Mulier, ecce filius tuus. [...] Ecce mater tua» (Io 19,26-27); «Sitio» (Io 19,28); «Deus meus, ut quid dereliquisti me?» (Mc 15,34);Cf Ps 22,2. «Consummatum est» (Io 19,30); «Pater, in manus Tuas commendo spiritum meum» (Lc 23,46), usque ad illam «vocem magnam» qua tradens spiritum exspiravit.Cf Mc 15,37; Io 19,30.
[2606]
Omnes angustiae humanitatis omnium temporum, servae peccati et mortis, omnes petitiones et intercessiones historiae salutis in hoc Verbi incarnati colliguntur clamore. Ecce Pater illas accipit et, ultra omnem spem, illas exaudit Suum resuscitans Filium. Sic drama orationis in creationis et salutis Oeconomia adimpletur et consummatur. Psalterium nobis clavem huius dramatis praebet in Christo. In hodie Resurrectionis, Pater dicit: «Filius meus est tu; ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae» (Ps 2,7-8).Cf Act 13,33.
Epistula ad Hebraeos locutionibus exprimit dramaticis quomodo Iesu oratio victoriam operetur salutis: « Qui in diebus carnis Suae, preces supplicationesque ad Eum, qui possit salvum Illum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro Sua reverentia, et quidem cum esset Filius, didicit ex his quae passus est, oboedientiam; et, consummatus, factus est omnibus oboedientibus Sibi auctor salutis aeternae » (Heb 5,7-9).
[2607]
Cum Iesus orat, nos iam orare docet. Theologalis via nostrae orationis oratio Eius est ad Eius Patrem. Sed Evangelium explicitam Iesu doctrinam nobis tradit de oratione. Tamquam paedagogus, nos ibi assumit, ubi sumus, et modo progressivo nos ad Patrem ducit. Iesus, Se dirigens ad turbas quae Eum sequuntur, ab illo procedit quod eaedem iam de oratione secundum Vetus noscunt Foedus et eas ad Regni venientis aperit novitatem. Deinde illis hanc novitatem revelat parabolis. Denique discipulis, qui orationis in Eius Ecclesia esse debebunt paedagogi, aperte de Patre loquetur et de Spiritu Sancto.