カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2607-2615

[2607]
Cum Iesus orat, nos iam orare docet. Theologalis via nostrae orationis oratio Eius est ad Eius Patrem. Sed Evangelium explicitam Iesu doctrinam nobis tradit de oratione. Tamquam paedagogus, nos ibi assumit, ubi sumus, et modo progressivo nos ad Patrem ducit. Iesus, Se dirigens ad turbas quae Eum sequuntur, ab illo procedit quod eaedem iam de oratione secundum Vetus noscunt Foedus et eas ad Regni venientis aperit novitatem. Deinde illis hanc novitatem revelat parabolis. Denique discipulis, qui orationis in Eius Ecclesia esse debebunt paedagogi, aperte de Patre loquetur et de Spiritu Sancto.
[2608]
Inde a sermone montano, Iesus de cordis conversione insistit: de reconciliatione cum fratre priusquam oblatio super altare praesentetur,69 de amore inimicorum et oratione pro persequentibus,70 de orando Patrem «in abscondito» (Mt 6,6), de non repetendo saepius in multiloquio,71 de parcendo ex imo corde in oratione,72 de cordis puritate et Regni inquisitione.73 Haec conversio tota ad Patrem dirigitur, ipsa filialis est.
[2609]
Cor, sic ad se convertendum paratum, orare discit in fide. Fides adhaesio Deo est filialis, ultra id quod sentimus et intelligimus. Eadem possibilis est effecta quia Filius dilectus nobis ad Patrem aperit accessum. Ipse a nobis petere potest ut «quaeramus» et «pulsemus», quia Ipse porta est et via.74
[2610]
Sicut Iesus Patrem orat et gratias agit antequam Eius recipiat dona, ita nos hanc docet audaciam filialem: «Omnia quaecumque orantes petitis, credite quia iam accepistis» (Mc 11,24). Talis est orationis vis, «omnia possibilia credenti» (Mc 9,23), fide quae non haesitat.75 Quo Iesus tristitia afficitur «propter incredulitatem» Suorum propinquorum (Mc 6,6) et propter modicam fidem Suorum discipulorum,76 eo etiam admiratione capitur coram magna fide centurionis romani77 et mulieris Chananaeae.78
[2611]
Fidei oratio non in eo solummodo consistit ut dicatur «Domine, Domine», sed in corde componendo ad faciendam voluntatem Patris.79 Iesus Suos vocat discipulos ut hanc cooperandi cum consilio divino sollicitudinem in oratione ferant.80
[2612]
In Iesu «appropinquavit Regnum Dei» (Mc 1,15), Ipse ad conversionem vocat et ad fidem, sed etiam ad vigilantiam. Discipulus in oratione attentus vigilat in Eum qui est et qui venit in memoria Ipsius primi Adventus in humilitate carnis et in spe Ipsius secundi reditus in gloria.81 Oratio discipulorum, in communione cum eorum Magistro, est dimicatio, atque in oratione vigilando ingressus in tentationem non fit.82
[2613]
Tres praecipuae parabolae de oratione nobis a sancto Luca traduntur:
Prima, «amicus importunus»,83 ad instantem invitat orationem: «Pulsate, et aperietur vobis». Sic oranti Pater de caelo dabit, quidquid ille necessarium habet, et maxime Spiritum Sanctum qui omnia continet dona.
Secunda, «vidua importuna»,84 ut centrum habet unam e qualitatibus orationis: «oportet semper orare et non deficere», cum fidei patientia. «Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?».
Tertia, «Pharisaeus et publicanus»,85 ad cordis orantis respicit humilitatem: «Deus, propitius esto mihi peccatori». Ecclesia non desinit hanc orationem facere suam: «Kyrie eleison!».
[2614]
Cum mysterium orationis ad Patrem Suis discipulis aperte concredit, eis detegit id quod eorum oratio atque nostra esse debebit, cum Ipse in Sua humanitate glorificata ad Patrem redierit. Nunc novum est «petere in nomine Eius».86 Fides in Eum discipulos in cognitionem Patris introducit, quia Iesus est «Via et Veritas et Vita» (Io 14,6). Fides suum fert fructum in amore: Eius verbum servare, Eius praecepta, cum Ipso manere in Patre qui nos in Ipso diligit usque ad manendum in nobis. In hoc Novo Foedere, certitudo nos in nostris exaudiri petitionibus, super Iesu fundatur orationem.87
[2615]
Immo, cum nostra oratio cum illa Iesu coniungitur, Pater nobis praebet «alium Paraclitum [...], ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis» (Io 14,16-17). Haec orationis eiusque condicionum novitas apparet per discessus salutationem.88 In Spiritu Sancto, oratio christiana est amoris communio cum Patre, non solum per Christum, sed etiam in Ipso: «Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum» (Io 16,24).