カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 261-267

[261]
Mysterium Sanctissimae Trinitatis mysterium est centrale fidei et vitae christianae. Solus Deus Eius cognitionem nobis praebere potest Se tamquam Patrem, Filium et Spiritum Sanctum revelans.
[262]
Incarnatio Filii Dei revelat, Deum esse Patrem aeternum, et Filium esse Patri consubstantialem, scilicet, Ipsum in Illo et cum Illo Eumdem esse unum Deum.
[263]
Missio Spiritus Sancti, quem Pater in nomine Filii100 et Filius «a Patre» (Io 15,26) mittit, revelat Ipsum esse cum Illis Eumdem Deum unum. «Cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur».101
[264]
«Spiritus Sanctus de Patre principaliter, et Ipso sine ullo intervallo temporis dante [Filio], communiter de Utroque procedit».102
[265]
Per gratiam Baptismi «in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti» (Mt 28,19) ad vitam Beatissimae Trinitatis vocamur participandam, «hisce in terris in obscuritate fidei et post mortem in sempiterna luce».103
[266]
«Fides autem catholica haec est, ut Unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in unitate veneremur, neque confundentes Personas, neque substantiam separantes: alia est enim Persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti; sed Patris et Filii et Spiritus Sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna maiestas».104
[267]
Personae divinae, inseparabiles in eo quod sunt, etiam in eo quod faciunt inseparabiles sunt. Sed in unica operatione divina unaquaeque id manifestat quod Ei in Trinitate proprium est, praecipue in missionibus divinis Incarnationis Filii et doni Spiritus Sancti.