カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2616

[2616]
Ad Iesum oratio iam a Iesu est tempore Eius ministerii exaudita per signa quae Eius Mortis Eiusque Resurrectionis anticipant vim: Iesus exaudit fidei orationem, verbis expressam (a leproso;89 a Iairo;90 a Chananaea;91 a bono latrone92) vel silentio (a ferentibus paralyticum;93 ab haemorrhoissa quae Eius tangit vestimentum;94 lacrimis et unguento mulieris peccatricis95). Instans caecorum petitio: «Miserere nostri, fili David» (Mt 9,27) vel «Fili David Iesu, miserere mei» (Mc 10,47) iterum in traditione sumitur Orationis ad Iesum: «Iesu, Christe, Fili Dei, Domine, miserere mei, peccatoris!». Aegritudines sanando vel peccata remittendo, Iesus semper respondet orationi quae Eum cum fide deprecatur: «Vade in pace; fides tua te salvum fecit!».
Sanctus Augustinus tres orationis Iesu dimensiones mirabiliter compendiat: « Orat pro nobis, ut Sacerdos noster; orat in nobis, ut Caput nostrum; oratur a nobis, ut Deus noster. Agnoscamus ergo et in Illo voces nostras, et voces Eius in nobis ».96