カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2616

[2616]
Ad Iesum oratio iam a Iesu est tempore Eius ministerii exaudita per signa quae Eius Mortis Eiusque Resurrectionis anticipant vim: Iesus exaudit fidei orationem, verbis expressam (a leproso;Cf Mc 1,40-41. a Iairo;Cf Mc 5,36. a Chananaea;Cf Mc 7,29. a bono latroneCf Lc 23,39-43.) vel silentio (a ferentibus paralyticum;Cf Mc 2,5. ab haemorrhoissa quae Eius tangit vestimentum;Cf Mc 5,28. lacrimis et unguento mulieris peccatricisCf Lc 7,37-38.). Instans caecorum petitio: «Miserere nostri, fili David» (Mt 9,27) vel «Fili David Iesu, miserere mei» (Mc 10,47) iterum in traditione sumitur Orationis ad Iesum: «Iesu, Christe, Fili Dei, Domine, miserere mei, peccatoris!». Aegritudines sanando vel peccata remittendo, Iesus semper respondet orationi quae Eum cum fide deprecatur: «Vade in pace; fides tua te salvum fecit!».
Sanctus Augustinus tres orationis Iesu dimensiones mirabiliter compendiat: « Orat pro nobis, ut Sacerdos noster; orat in nobis, ut Caput nostrum; oratur a nobis, ut Deus noster. Agnoscamus ergo et in Illo voces nostras, et voces Eius in nobis ».Sanctus Augustinus, Enarratio in Psalmum 85, 1: CCL 39, 1176 (PL 36, 1081); cf Institutio generalis de liturgia Horarum, 7: Liturgia Horarum, editio typica, v. 1 (Typis Polyglottis Vaticanis 1973) p. 24.