カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2617-2619

[2617]
Oratio Mariae nobis in aurora revelatur plenitudinis temporum. Ante Incarnationem Filii Dei et ante effusionem Spiritus Sancti, eius oratio, modo singulari, Patris consilio benevolenti cooperatur, in Annuntiatione pro Christi conceptione,97 in Pentecoste pro formatione Ecclesiae, corporis Christi.98 Donum Dei, in fide Eius humilis ancillae invenit acceptionem quam Ipse a temporum initio exspectabat. Illa, quam Omnipotens «gratia plenam» effecit, respondet totali sui ipsius oblatione: «Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum». «Fiat» christiana est oratio: esse totaliter Eius quia Ipse totaliter noster est.
[2618]
Evangelium nobis revelat quomodo Maria orat et intercedit in fide: in Cana,99 Mater Iesu orat Filium pro necessitatibus convivii nuptiarum, signi alius Convivii, illius nuptiarum Agni qui petitioni Ecclesiae, Sponsae Suae, Suum corpus Suumque donat sanguinem. In Novi Foederis hora, iuxta crucem,100 exauditur Maria, tamquam Mulier, Nova Eva, vera «Mater viventium».
[2619]
Hac de causa, Mariae canticum,101 «Magnificat» latinum, Megalynárion Byzantinum, simul est canticum Matris Dei et illud Ecclesiae, canticum Filiae Sion et novi populi Dei, canticum actionis gratiarum ob plenitudinem gratiarum in Oeconomia salutis diffusarum, canticum «pauperum» quorum spes impleta est per adimpletionem promissionum factarum nostris patribus «Abraham et semini eius in saecula».