カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2634-2636

[2634]
Intercessio oratio est petitionis quae nos orationi Iesu prope conformat. Ipse unus est intercessor apud Patrem pro omnibus hominibus, peculiariter pro peccatoribus.Cf Rom 8,34; 1 Io 2,1; 1 Tim 2,5-8. Ipse «salvare in perpetuum potest accedentes per Semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis» (Heb 7,25). Ipse Spiritus Sanctus «interpellat [...], quia secundum Deum postulat pro sanctis» (Rom 8,26-27).
[2635]
Intercedere, petere pro aliis, proprium est, inde ab Abraham, cordis misericordiae Dei conformati. In Ecclesiae tempore, intercessio christiana illam Christi participat: expressio est communionis sanctorum. In intercessione, qui orat, non considerat «quae sua sunt, [...] sed et ea, quae aliorum» (Phil 2,4) usque ad orandum pro eis qui illi malum faciunt.Cf Sanctus Stephanus pro suis orans tortoribus sicut Iesus: cf Act 7,60; Lc 23,28.34.
[2636]
Priores christianae communitates intense secundum hanc partitionis vixerunt formam.Cf Act 12,5; 20,36; 21,5; 2 Cor 9,14. Apostolus Paulus eas hoc modo suum Evangelii ministerium participare facit,Cf Eph 6,18-20; Col 4,3-4; 1 Thess 5,25. sed etiam pro eis intercedit.Cf 2 Thess 1,11; Col 1,3; Phil 1,3-4. Christianorum intercessio limites non agnoscit: «pro omnibus hominibus, pro [...] omnibus, qui in sublimitate sunt» (1 Tim 2,1), pro persecutoribus,Cf Rom 12,14. pro salute illorum qui Evangelium reiiciunt.Cf Rom 10,1.