[2637]
感謝は、教会の祈りの特徴です。教会はエウカリスチアの祭儀を行うことで、その本来の姿を現し、いっそう教会らしくなります。キリストは救いのわざによって、被造物を再び聖化して御父にその栄光を帰すことができるようにするために、罪と死から解放してくださいます。キリストのからだの肢体がささげる感謝は、頭であるキリストの感謝にあずかるものです。
Gratiarum actio orationem insignit Ecclesiae, quae, Eucharistiam celebrans, id manifestat idque magis efficitur quod ipsa est. Revera, in salutis opere, Christus creaturam liberat a peccato et a morte ad illam iterum consecrandam et ad efficiendum ut ad Patrem redeat ad Eius gloriam. Actio gratiarum membrorum Christi illam participat eorum Capitis.
[2638]
懇願の祈りと同様、どんな出来事もどんな不足も感謝の対象となりえます。聖パウロの手紙は感謝に始まり感謝に終わっているものが多いのですが、それはいつも主イエスとのかかわりを表す感謝となっています。「どんなことにも感謝しなさい。これこそ、キリスト・イエスにおいて、神があなたがたに望んでおられることです」(一テサロニケ5∙18)。「目を覚まして感謝を込め、ひたすら祈りなさい」(コロサイ4∙2)。
Sicut in oratione petitionis, quilibet eventus et quaelibet necessitas possunt oblatio actionis gratiarum effici. Epistulae sancti Pauli saepe incipiunt et concluduntur actione gratiarum, et Dominus Iesus semper est praesens in illa. «In omnibus gratias agite; haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu erga vos» (1 Thess 5,18). «Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione» (Col 4,2).