カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2639-2643

[2639]
Laus forma est orationis quae omnino immediate agnoscit Deum esse Deum. Ipsa Ei canit propter Se Ipsum, Ei gloriam reddit, non ob id quod facit, sed quia IPSE EST. Beatitudinem participat purorum cordium quae Eum in fide diligunt, priusquam Eum in gloria videant. Per eam, Spiritus cum nostro coniungitur spiritu ut testetur nos filios esse Dei,Cf Rom 8,16. testimonium reddit uni Filio, in quo adoptati sumus et per quem Patrem glorificamus. Laus alias orationis formas componit et eas ducit ad Eum qui earum fons est atque terminus: «Unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in Illum» (1 Cor 8,6).
[2640]
Sanctus Lucas in suo evangelio saepe coram mirabilibus Christi commemorat admirationem et laudem, eas etiam effert propter Spiritus Sancti actiones, quae sunt Actus Apostolorum: communitatis Hierosolymitanae,Cf Act 2,47. claudi a Petro et Ioanne sanati,Cf Act 3,9. turbae quae Deum propterea glorificat,Cf Act 4,21. gentilium Pisidiae qui «gaudebant et glorificabant verbum Domini» (Act 13,48).
[2641]
«Loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino» (Eph 5,19).Cf Col 3,16. Sicut Novi Testamenti inspirati scriptores, primae communitates christianae librum relegunt Psalmorum in eis Christi canentes mysterium. In novitate Spiritus, hymnos etiam componunt et cantica ab eventu, procedentes inaudito quem Deus in Filio adimplevit Suo: Eius Incarnationem, Eius Mortem de morte victricem, Eius Resurrectionem Eiusque Ascensionem ad dexteram Suam.Cf Phil 2,6-11; Col 1,15-20; Eph 5,14; 1 Tim 3,16; 6,15-16; 2 Tim 2,11-13. Ab his «mirabilibus» totius Oeconomiae salutis doxologia ascendit, Dei laus.Cf Eph 1,3-14; 3,20-21; Rom 16,25-27; Ids 24-25.
[2642]
Revelatio eorum «quae oportet fieri cito», Apocalypsis, canticis fertur liturgiae caelestis,Cf Apc 4,8-11; 5,9-14; 7,10-12. sed etiam intercessione «testium» (martyrum).Cf Apc 6,10. Prophetae et sancti, omnes qui in terra propter Iesu testimonium interfecti sunt,Cf Apc 18,24. turba immensa eorum qui de magna venerunt tribulatione et nos praecesserunt in Regno, laudem canunt gloriae Illius qui sedet super Thronum et Agni.Cf Apc 19,1-8. In communione cum eis, Ecclesia terrestris etiam haec canit cantica, in fide et tribulatione. In petitione et intercessione, fides sperat contra omnem spem et gratias agit Patri luminum a quo omne donum perfectum descendit.Cf Iac 1,17. Sic fides est pura laus.
[2643]
Eucharistia omnes orationis continet et exprimit formas: eadem est «oblatio munda» totius corporis Christi in gloriam Nominis Eius;Cf Mal 1,11. eadem, secundum Orientis et Occidentis traditiones, est «sacrificium laudis».