[2644]
教会を教え導き、イエスが語られたすべてのことを思い出させてくださる聖霊は、祝福、懇願、執り成し、感謝と賛美、という変わることのない祈りの形式の中での新たな表現を生み出させながら、教会の祈りの生活を育ててもくださいます。
Spiritus Sanctus qui docet Ecclesiam eique omnia suggerit quae Iesus dixit, eam etiam ad orationis vitam educat, suscitans expressiones quae renovantur intra formas permanentes: benedictionem, petitionem, intercessionem, gratiarum actionem et laudem.
[2645]
神が自分たちを祝福してくださるので、それに答えて、人間の心はすべての祝福の源であるかたを祝福することができます。
Quia Deus ei benedicit, potest cor hominis retribuendo benedicere Illi qui omnis benedictionis est fons.
[2646]
懇願の祈りの目的は、罪のゆるし、神の国についての追求心、そして、本当に必要なあらゆるものを神に請い求めることです。
Oratio petitionis habet, ut obiectum, veniam, Regni quaesitionem, sicut etiam omnem veram necessitatem.
[2647]
執り成しの祈りとは、他の人のために行う懇願の祈りです。その対象には制限がなく、敵さえも含まれています。
Intercessionis oratio in petitione consistit pro aliis. Limites non cognoscit et usque ad inimicos extenditur.
[2648]
あらゆる喜び、あらゆる悲しみ、あらゆる出来事、あらゆる不足が感謝の対象となりえます。この感謝は、キリストの感謝に結ばれて、生活全体にみなぎっていなければなりません。「どんなことにも感謝しなさい」(一テサロニケ5∙18)。
Quodlibet gaudium et quilibet dolor, quilibet eventus et quaelibet necessitas possunt materiam esse actionis gratiarum, quae illam Christi participans, totam implere debet vitam: «In omnibus gratias agite» (1 Thess 5,18).
[2649]
賛美の祈りは、まったく私心なく、神に向かいます。神がなされたことのためではなく、神が存在そのものであるかたであるという理由で、すなわち、神ご自身のゆえに神をほめ歌い、神に栄光を帰すのです。
Oratio laudis, prorsus gratuita, fertur in Deum; Ei canit propter Se Ipsum, Eidem gloriam reddit, non ob id quod Ipse facit, sed quia IPSE EST.