カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2673-2679

[2673]
In oratione, Spiritus Sanctus nos cum Filii unici coniungit Persona in Eius humanitate glorificata. Per ipsam et in ipsa, nostra oratio filialis cum Matre Iesu communicat in Ecclesia.157
[2674]
Post consensum Annuntiationi in fide praestitum et sine haesitatione iuxta crucem sustentum, maternitas Mariae exinde extenditur ad eius Filii fratres et sorores adhuc peregrinantes necnon in periculis et angustiis versantes.158 Iesus, unus mediator, est nostrae orationis via; Maria, Mater Eius Materque nostra, omnino translucens Eius imaginem reddit: ipsa «ostendit viam» (Hodêghêtria), eius est «Signum», secundum iconographiam in Oriente et in Occidente traditionalem.
[2675]
Inde ab hac singulari Mariae cooperatione actioni Spiritus Sancti, Ecclesiae ad sanctam Matrem Dei excoluerunt orationem, eam ad Personam Christi, in Eius mysteriis manifestatam, dirigentes quasi ad centrum. In innumeris hymnis et antiphonis, quibus haec exprimitur oratio, duo motus plerumque alternis vicibus succedunt: alter «magnificat» Dominum propter «magna» quae Suae humili fecit ancillae et, per eam, omnibus hominibus;159 alter Matri Iesu supplicationes concredit et laudes filiorum Dei, propterea quod illa nunc cognoscit humanitatem quam in illa Filius Dei ut sponsam Sibi coniunxit.
[2676]
Hic duplex motus orationis ad Mariam in oratione «Ave Maria» expressionem invenit singularem:
«Ave, Maria (Laetare, Maria)». Gabrielis Angeli salutatio orationem aperit «Ave». Deus Ipse, per Angelum Suum, Mariam salutat. Oratio nostra audet Mariae salutationem iterum sumere eo intuitu quo Deus Suam humilem respexit ancillam,160 et laetari de gaudio quod Ipse in ea invenit.161
«Gratia plena, Dominus tecum»: Duae sententiae salutationis Angeli sese mutuo illustrant. Maria est gratia plena quia Dominus est cum ea. Gratia, qua ipsa cumulatur, praesentia est Illius qui omnis gratiae est fons. «Laetare [...], filia Ierusalem! [...] Dominus Deus tuus in medio tui» (Soph 3,14.17). Maria, in quam Ipse Dominus venit ut habitet, est ipsamet filia Sion, Foederis Arca, locus in quo Domini gloria commoratur: ipsa est «tabernaculum Dei cum hominibus» (Apc 21,3). «Gratia plena», ipsa est tota donata Ei, qui venit ut in ea habitet, et quem ipsa mundo est datura.
«Benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui, Iesus». Post salutationem Angeli, illam Elisabeth nostram facimus. «Repleta [...] Spiritu Sancto» (Lc 1,41), Elisabeth prima est in longa serie generationum quae Mariam beatam declarant:162 «Beata, quae credidit...» (Lc 1,45); Maria est «benedicta [...] in mulieribus», quia in verbi Domini credidit adimpletionem. Abraham, sua fide, effectus est ille in quo «benedicentur universae cognationes terrae» (Gn 12,3). Sua fide, Maria effecta est credentium Mater propter quam omnes terrae nationes accipiunt Illum qui est ipsa Dei benedictio: «benedictus fructus ventris tui, Iesus».
[2677]
«Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis...». Miramur cum Elisabeth: «Unde hoc mihi, ut veniat Mater Domini mei ad me?» (Lc 1,43). Maria, propterea quod nobis Iesum Filium suum donat, Mater est Dei et Mater nostra; ei concredere possumus omnes nostras sollicitudines nostrasque petitiones; pro nobis orat, sicut pro se ipsa oravit: «Fiat mihi secundum verbum tuum» (Lc 1,38). Nos eius orationi concredentes, cum ea voluntati Dei nos dedimus: «Fiat voluntas Tua».
«Ora pro nobis, peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae». Postulantes a Maria ut pro nobis oret, nos pauperes agnoscimus peccatores et nos convertimus ad «Matrem misericordiae», ad totam Sanctam. Nos ei tradimus «nunc», in die hodierna nostrae vitae. Atque nostra fiducia extenditur ut ei dedamus iam nunc «horam mortis nostrae». Adsit ipsa tunc, sicut morti adfuit Filii sui in cruce, et in hora nostri transitus nos accipiat sicut Mater nostra163 ut nos ad Filium ducat suum, in paradisum.
[2678]
Mediaevalis pietas Occidentis orationem excoluit Rosarii, tamquam popularem orationis Horarum substitutionem. In Oriente, forma litanica, sicut akáthistos et paráclêsis, propinquior permansit officio chorali in Ecclesiis Byzantinis, dum Armena, Copta et Syriaca traditiones, hymnos praetulerunt et cantica popularia in Matrem Dei. Sed Ave Maria, theotokía, hymni sancti Ephraem vel sancti Gregorii a Narek traditionem orationis conservant fundamentaliter eamdem.
[2679]
Maria est mulier orans perfecta, figura Ecclesiae. Cum oramus eam, cum ea consilio Patris adhaeremus, qui Suum mittit Filium ad omnes salvandos homines. Sicut discipulus dilectus, eam accipimus in nostra,164 Matrem Iesu, Matrem omnium viventium effectam. Orare cum ea eamque possumus orare. Oratio Ecclesiae quasi ab oratione fertur Mariae. Eadem est cum Ipso coniuncta in spe.165