カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 269

[269]
Sacrae Litterae saepe potentiam Dei confitentur universalem. Ille «Potentis Iacob» appellatur nomine (Gn 49,24; Is 1 24 et alibi), «Dominus virtutum» dicitur, «Fortis et Potens» (Ps 24,8-10). Ideo Deus est omnipotens «in caelo et in terra» (Ps 135,6), quia Ipse ea fecit. Nihil est Illi impossibileCf Ier 32,17; Lc 1,37. et, secundum Suam voluntatem, de Suo opere disponit;Cf Ier 27,5. Ille est Dominus universi, cuius statuit ordinem qui Illi plene subiectus manet et praesto est. Ille est historiae Dominus: corda et eventus secundum Suam regit voluntatem:Cf Est 4,17c; Prv 21,1; Tb 13,2. «Multum enim valere Tibi soli subest semper, et virtuti brachii Tui quis resistet?» (Sap 11,21).