カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 270-271

[270]
Deus est Pater omnipotens. Eius paternitas et potentia mutuo se illuminant. Ille utique Suam omnipotentiam ostendit paternam modo quo de nostris curat necessitatibus;111 adoptione filiali quam nobis donat («ero vobis in Patrem et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens»: 2 Cor 6,18); Sua denique infinita misericordia, etenim Suam potentiam summopere manifestat, peccata libere ignoscens.
[271]
Omnipotentia divina nequaquam est arbitraria: «In Deo est idem potentia et essentia et voluntas et intellectus et sapientia et iustitia. Unde nihil potest esse in potentia divina, quod non possit esse in voluntate iusta Ipsius, et in intellectu sapiente Eius».112