カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2709-2719

[2709]
Quid est oratio contemplativa? Sancta Theresia respondet: «Oratio mentalis, meo iudicio, aliud non est quam de amicitia agere, ita ut quis saepe se habeat solitarie agendo cum Eo a quo scimus amari».Sancta Theresia a Iesu, Libro de la vida, 8: Biblioteca Mística Carmelitana, v. 1 (Burgos 1915) p. 57.
Oratio contemplativa Eum quaerit «quem diligit anima mea» (Ct 1,7).Cf Ct 3,1-4. Iesus, et in Eo Pater, quaeritur, quia Eum desiderare initium amoris semper est, et Ipse quaeritur fide pura, hac fide quae efficit ut ex Eo nascamur et in Eo vivamus. Etiam in oratione contemplativa potest quis meditari, intuitus tamen in Dominum fertur.
[2710]
Electio temporis et diuturnitatis orationis contemplativae a firma pendet voluntate, quae cordis revelat secreta. Oratio contemplativa non fit, cum tempus habetur: tempus sumitur ut simus ad Dominum, cum firma determinatione id Ei, in itineris decursu, non iterum sumendi, quaecumque sint probationes et siccitates occursus. Meditari non semper possibile est, possibile est semper in orationem contemplativam intrare, independenter a valetudinis, laboris vel animi affectionum condicionibus. Cor locus est quaesitionis et occursus, in paupertate et in fide.
[2711]
In orationem contemplativam ingressus analogus est illi liturgiae eucharisticae: cor «congregare», sub Spiritus Sancti impulsu totum id recolligere, quod sumus, habitare Domini mansionem, quae sumus nos, fidem suscitare ad ingrediendum in praesentiam Illius qui nos exspectat, efficere ut nostrae cadant larvae et cor nostrum revertatur ad Dominum qui nos amat, ut Illi nos concredamus tamquam oblationem purificandam et transformandam.
[2712]
Oratio contemplativa est oratio filii Dei, peccatoris dimissi qui accipere consentit amorem quo amatur et eidem vult respondere magis adhuc amando.Cf Lc 7,36-50; 19,1-10. Sed ipse scit amorem suum, tamquam restitutionem, illum esse quem Spiritus Sanctus in cor eius effundit, quia omnia gratia sunt ex parte Dei. Oratio contemplativa est humilis et pauper deditio amanti voluntati Patris in unione semper profundiore Eius Filio dilecto.
[2713]
Sic oratio contemplativa est expressio simplicissima mysterii orationis. Oratio contemplativa est donum, gratia; accipi nequit nisi in humilitate et paupertate. Oratio contemplativa est relatio Foederis a Deo in imo nostro corde instituti.Cf Ier 31,33. Oratio contemplativa est communio: Sancta Trinitas in ea hominem, imaginem Dei, conformat «ad similitudinem Suam».
[2714]
Oratio contemplativa est etiam orationis firmum tempus per excellentiam. In oratione contemplativa, Pater nos virtute corroborat per Spiritum Suum in interiorem hominem, ut Christus habitet per fidem in cordibus nostris et simus in caritate radicati et fundati.Cf Eph 3,16-17.
[2715]
Oratio contemplativa est intuitus fidei, in Iesum fixus. «Ego Eum intueor et Ipse me intuetur», tempore sui sancti Parochi aiebat rusticus pagi Ars coram Tabernaculo orans.Cf F. Trochu, Le Curé d'Ars Saint Jean-Marie Vianney (Lyon-Paris 1927) p. 223-224. Haec attentio ad Eum est «mei» abrenuntiatio. Eius intuitus cor purificat. Lumen intuitus Iesu illuminat nostri cordis oculos; idem nos docet omnia videre sub luce veritatis Eius et compassionis Eius erga omnes homines. Oratio contemplativa intuitum suum etiam ducit in mysteria vitae Christi. Sic discit «interiorem cognitionem Domini» ad Ipsum magis amandum et sequendum.Cf Sanctus Ignatius de Loyola, Exercitia spiritualia, 104: MHSI 100, 224.
[2716]
Oratio contemplativa est Verbi Dei auditio. Haec auditio, quin ullo modo sit passiva, oboedientia est fidei, absoluta acceptio servi et amans adhaesio filii. Ipsa illud «Amen» participat Filii effecti Servi illudque «Fiat» Eius humilis ancillae.
[2717]
Oratio contemplativa est silentium, hoc «symbolum mundi futuri»Sanctus Isaac Ninivensis, Tractatus mystici, 66: ed. A.J. Wensinck (Amsterdam 1923) p. 315; ed. P. Bedjan (Parisiis-Lipsiae 1909) p. 470. vel «sermo [...] tacitus amoris».Sanctus Ioannes a Cruce, Carta, 6: Biblioteca Mística Carmelitana, v. 13 (Burgos 1931) p. 262. Verba in oratione contemplativa discursus non sunt, sed ramuli qui amoris alunt ignem. In hoc silentio, quod homini «exteriori» est intolerabile, Pater nobis Suum Verbum dicit incarnatum, patiens, mortuum et resuscitatum, et Spiritus filialis nos orationis Iesu efficit participes.
[2718]
Oratio contemplativa est cum oratione Christi coniunctio quatenus Eius mysterii facit participare. Mysterium Christi ab Ecclesia celebratur in Eucharistia atque Spiritus Sanctus in oratione contemplativa facit ut ex illo vivamus, ad illud caritate in actu manifestandum.
[2719]
Oratio contemplativa est communio amoris vitam multitudini ferentis quatenus est assensus ad permanendum in nocte fidei. Nox Paschalis Resurrectionis transit per illam agoniae et sepulcri. Eius Spiritus (et non «caro» quae «infirma» est) facit ut haec tria tempora fortia Horae Iesu in oratione contemplativa ducamus in vitam. Necesse est assentire ad vigilandum una hora cum Eo.Cf Mt 26,40-41.