[2725]
祈りとは恵みのたまものであり、わたしたちの側からのはっきりとした応答です。祈りにはつねに努力が伴います。キリスト以前の旧約の偉大な祈りの人たちをはじめ、神の母マリアや諸聖人たち、そしてキリストご自身が、祈りは戦いであることを教えています。だれに対する戦いなのでしょうか。それは、わたしたち自身と、全力を挙げて人間を祈りや神との一致から遠ざけようとする悪魔の策略とに対する戦いです。祈りと生き方とは一体です。人は自分の祈りの内容に相応した生き方をするからです。つねにキリストの霊に従って行動することを望まないような人は、つねにキリストのみ名によって祈るということもできないでしょう。新しいいのちを生きるためのキリスト者の「霊的戦い」は、祈りの戦いでもあります。
Oratio donum est gratiae et firma responsio e parte nostra. Nisum semper praesupponit. Magni orantes Veteris Foederis ante Christum, sicut etiam Mater Dei et sancti cum Eo nos docent: orationem dimicationem esse. Contra quem? Contra nosmetipsos et contra dolos Tentatoris qui omnia molitur ad hominem ab oratione avertendum, ab unione cum Deo eius. Unusquisque orat sicut vivit, quia unusquisque vivit sicut orat. Si quis habitualiter secundum Christi Spiritum agere non vult, neque poterit habitualiter in Eius orare nomine. «Spiritualis dimicatio» novae vitae christiani est ab orationis dimicatione inseparabilis.
[2726]
祈りの戦いにおいてわたしたちは、自分自身のうちでも、周りの人々に対しても、祈りについてのさまざまな誤解と対峙しなければなりません。祈りは単なる心理的操作に過ぎないものだとか、解脱に至る精神集中の努力のことだなどと思っている人々がいます。また、ある人々は、祈りを儀式上の態度やことばにすぎないものだと考えます。さらに、多くのキリスト者は無意識のうちに、祈りをするなどということはそもそも自分の務めとは両立できないものだと考えています。つまり、時間がないというのです。また、祈りによって神を探し求める人々であっても、祈りが自分の力だけではなく聖霊の助けによるものでもあるということを知らないので、早々に落胆してしまいます。
In orationis dimicatione, obsistere debemus, in nobismetipsis et circa nos, conceptionibus orationis erroneis. Quidam in ea simplicem perspiciunt operationem psychologicam, alii recollectionis nisum ut quis ad vacuum perveniat mentalem. Alii eam in habitus et verba redigunt ritualia. In multorum christianorum inconscio animo, orare est occupatio quae componi nequit cum omnibus quae agere debent: tempore carent. Qui Deum oratione quaerunt, cito deficiunt animo, quia orationem etiam a Spiritu Sancto provenire ignorant et non ab illis solis.
[2727]
わたしたちはまた「この世」の価値観とも衝突することになります。たえず警戒していなければ、それに負けてしまいます。その価値観とは、たとえば、理性や科学によって証明されたものだけが正しいものである(ところが、祈りとは神秘であり、わたしたちの意識やわたしたちの無意識な思いなどを超えたものなのです)とか、生産や効率向上だけが最高の価値である(祈りとは非生産的で非実用的なものです)とか、真善美の基準は官能的快感とか快適さである(祈りとは「最高の美を愛すること」〈フィロカリアφιλοκαλία〉であり、生きておられる真の神の栄光に没入することです)とか、祈りとは行動主義への反動であり、現実の世界からの逃避である(キリスト教的な祈りは歴史からの逃避でも、生活との断絶でもありません)などという考え方のことです。
Etiam debemus obsistere modis cogitandi «mundi huius»; isti nos penetrant, nisi vigilantes sumus, exempli gratia: id solum esset verum quod ratione et scientia comprobatur (sed oratio mysterium est quod nostram conscientiam nostrumque inconscium superat animum); valores productionis et proventus (oratio productiva non est, ergo est inutilis); sensualismus et commoditates tamquam criteria veri, boni et pulchri (sed oratio, «amor Pulchritudinis» [philocália], a gloria Dei viventis et veri est capta); in reactione contra activismum, ecce oratio tamquam fuga mundi praesentata (sed oratio christiana exitus ab historia non est neque divortium cum vita).
[2728]
さらに、祈りの戦いとは祈りの中でわたしたちを襲う挫折感との戦いでもあります。それは、すさみからくる失望、「たくさんの財産」を持っているのですべてを主に差し出すことのできない悲しみ17、自分の望みどおりに願いが聞き入れられないという落胆、罪深さを考えてかたくなになる高慢の傷、祈りの無償性に対する反感などとの戦いです。祈って何の役に立つのか、と行きつくところはいつも同じです。これらの障害を克服するには、謙虚さと信頼と堅忍の精神をもって戦わなければなりません。
Nostra denique dimicatio debet illis obsistere rebus quas tamquam nostros in oratione adversos exitus percipimus: animi defectioni coram nostris siccitatibus, tristitiae propterea quod non omnia Domino dedimus, quia «possessiones multas» habemus,194 frustrationi quia secundum nostram propriam voluntatem non exaudimur, vulneri nostrae superbiae quae in nostra tamquam peccatores induratur indignitate, falsae perceptioni quoad gratuitatem orationis etc. Conclusio semper est eadem: ad quid orandum? Ad haec vincenda obstacula, oportet humilitate, fiducia et perseverantia dimicare.
[2729]
祈りが難しいものだと感じるのは、ほとんどが散漫のためです。口禱の場合は、祈りのことばやその意味に注意を払うことができるし、(典礼のときの、あるいは個人的な)口禱や、黙想や念禱の場合は、祈りをささげているかたにより深く注意を集中することができます。散漫を無理に抑えようとすれば、かえってそのわなにはまってしまいます。気をとり直せばよいのです。何に心が奪われているかを知ると、本心が明らかになり、主のみ前でこれを謙虚に認めるならば、主の清めを願って心を完全に主にささげて、主に対する愛をますます目覚めさせるはずです。だれにお仕えするのかを決定すること、そこに戦いの場があります18。
Nostrae orationis difficultas habitualis est mentis evagatio. Respicere potest verba et eorum sensum, in oratione vocali; potest profundius respicere Eum quem oramus, in oratione vocali (liturgica vel personali), in meditatione et in oratione contemplativa. Procedere ad mentis evagationes persequendas in earum esset incidere insidias, cum in nostrum redire sufficiat cor: mentis evagatio nobis revelat id cui sumus astricti et haec adquisitio conscientiae humilis coram Deo nostrum amorem debet excitare potiorem erga Eum, Ei nostrum resolute offerentes cor ut illud Ipse purificet. Ibi ponitur dimicatio, electio Domini cui serviendum est.195
[2730]
所有と支配とに傾く自我に積極的に挑戦するためには、つねに目覚めていること、抑制心を保つことが必要です。イエスが目覚めているようにと強調されるのは、ご自分の到来をはじめ、最後の日ならびに一日一日、すなわち「今日」という、ご自分に対する目覚めの問題とつねに関連しています。花婿は真夜中に到着します。信仰のともしびは消してはなりません。「心よ、主はおまえにいわれる。『わたしの顔を尋ね求めよ』と」(詩編27∙8)。
Positive dimicatio contra nostrum possessivum et dominatorem animum est vigilantia, cordis sobrietas. Cum Iesus vigilantiae insistit, eadem ad Eum semper refertur, ad Eius Adventum, ad ultimum diem et ad singulos dies: ad «Hodie». Sponsus venit media nocte; lux, quae exstingui non debet, est illa fidei: «De Te dixit cor meum: "Exquirite faciem meam"» (Ps 27,8).
[2731]
とくに真剣に祈ることを望む人々にとっての別の難題は、心の潤いがなくなることです。放心状態での祈りの中で、思考や記憶や感情、霊的なものさえ、味気ないものに感じられるのです。それは、イエスとともに死の苦悩と墓の中にじっと踏みとどまる純粋な信仰のひとときです。一粒の麦は、「死ねば、多くの実を結ぶ」(ヨハネ12∙24)のです。この潤いのない状態が神のことばが石地に落ちて根がないことからくるものであれば、戦いは回心へとつながります19。
Alia difficultas, speciatim pro illis qui sincere volunt orare, est siccitas. Partem constituit orationis in qua cor est exspoliatum, sine sapore pro cogitationibus, recordationibus et affectibus, etiam spiritualibus. Tunc momentum est fidei purae, quae fideliter cum Iesu permanet in agonia et sepulcro. Granum frumenti, «si [...] mortuum fuerit, multum fructum affert» (Io 12,24). Si siccitas defectui debetur radicis, quia verbum super petram cecidit, dimicatio ad conversionem refertur.196
[2732]
もっともありふれた、しかももっとも気づきにくい誘惑というのは、わたしたちの信仰の欠如です。それは信仰心がないということのはっきりした証明というよりも、現実に何を優先させるかの問題です。いったん祈り始めると、急務と思える山のような仕事や気がかりなどが、祈りより大切なものであるかのように頭に浮かんできます。これもやはり、自分が何を大事に思っているのかという、本音を確かめるときです。あるときは最後の神頼みとして主に向かいますが、それは果たして本当に信じているからなのでしょうか。あるときは主を味方にしますが、心はまだ思い上がっています。とにかく信仰が欠如していれば、わたしたちがまだ謙虚な心を備えていないということが明らかになります。キリストは、「わたしを離れては、あなたがたは何もできない」(ヨハネ15∙5)といっておられます。
Tentatio frequentissima, occultissima, est noster fidei defectus. Hic minus in incredulitate manifesta exprimitur quam in praeferentia de facto. Cum orare incipimus, mille labores vel curae, quae urgere aestimantur, sese tamquam primaria exhibent; iterum tunc est momentum veritatis cordis et eius amoris potioris. Interdum ad Dominum vertimur tamquam ad ultimum recursum; at numquid id vere creditur? Interdum Dominum tamquam foedere sociatum sumimus, sed cor adhuc in arrogantia permanet. In omnibus casibus, noster fidei defectus revelat, nos illam humilis cordis nondum habere dispositionem: «Sine me nihil potestis facere» (Io 15,5).
[2733]
思い上がりから生じるもう一つの誘惑は、倦怠感です。霊性に造詣が深い教父たちがこの語によって表しているのは、気の緩み、警戒心の減少、心の無頓着さなどからくる一種の精神的落ち込みの状態です。「心は燃えても、肉体は弱い」(マタイ26∙41)のです。落ちて来た所が高ければ高いほど痛みはより大きくなります。悲痛な失望というものは、思い上がりの裏返しです。謙虚な人は自分の惨めさに驚きません。その惨めさを認めることによって、人はいっそう大きな信頼へと導かれ、確信をもって堅忍できるようになります。
Alia tentatio, cui arrogantia ostium aperit, est acedia. Patres spirituales hoc verbo quamdam depressi spiritus intelligunt formam quae ascesis relaxationi, vigilantiae deminutioni, cordis debetur negligentiae. «Spiritus [...] promptus est, caro autem infirma» (Mt 26,41). Quo ex maiore quis decidit altitudine, eo maiore afficitur malo. Animi defectio, dolorosa, aversa est arrogantiae frons. Qui humilis est, suam non demiratur miseriam, ipsa eum ad maiorem ducit fiduciam, ad firmum in constantia manendum.
[2734]
子供としての信頼は苦難の中で試され、証明されます20。とくに自分のため、あるいは他人のための執り成しを願う懇願の祈りをするときに大きく試されます。ある人々は願いが聞き入れられないと思い、祈ることさえやめてしまいます。そこで、わたしたちはなぜ祈りが聞き入れられなかったと考えるのか、また、どのように祈ったら「効果的な」祈りになるのか、という二つの問題が出てきます。
Filialis fiducia probatur — se ipsam probat — tribulatione.197 Praecipua difficultas refertur ad orationem petitionis, in intercessione pro se vel pro aliis. Quidam etiam orare desinunt, quia cogitant suam petitionem non exaudiri. Hic duae ponuntur quaestiones: Cur cogitamus nostram petitionem exauditam non esse? Quomodo nostra oratio exauditur, est «efficax»?
[2735]
まず、次のような不思議な事実があります。わたしたちが神をたたえたり、神からいただいている恩恵全般について感謝したりするときには、自分たちの祈りが神のお気に召したかどうかについて心配することはありません。しかし、懇願の祈りの場合は、その祈りの結果を見たいのです。いったいわたしたちは、自分たちが祈りをささげている神をどのように考えているのでしょう。利用するための手段だと思っているのでしょうか、それともわたしたちの主イエス・キリストの御父だと考えているのでしょうか。
Quaedam nos deberet imprimis animadversio ad admirationem movere. Cum Deum laudamus vel Ei propter Eius beneficia in genere agimus gratias, vix inquieti sumus ut sciamus utrum nostra oratio Ei fuerit grata. E contra, effectum nostrae petitionis exigimus videre. Quaenam est igitur imago Dei quae nostram movet orationem: medium adhibendum an Pater Domini nostri Iesu Christi?
[2736]
「わたしたちはどう祈るべきかを知らない」(ローマ8∙26)ということを、本当にわたしたちは納得しているでしょうか。「ふさわしいこと」を神に願っているのでしょうか。御父は、お願いする前からわたしたちに必要なものをよくご存じです21が、わたしたちの側から願ってくるのを待っておられるのです。神の子らの尊厳とは自由のうちにこそあるからです。だから、本当に御父の望みを知ることができるためには、人に自由をもたらす御父の霊に助けられながら祈る必要があります22。
Sumusne persuasi de eo quod «quid oremus, sicut oportet nescimus» (Rom 8,26)? Petimusne a Deo «bona convenientia»? Scit enim Pater noster, quibus opus sit nobis, antequam petamus ab Eo,198 sed Ipse nostram exspectat petitionem quia Eius filiorum dignitas in eorum libertate est. Oportet igitur orare cum Eius Spiritu libertatis, ut possimus re vera cognoscere Eius desiderium.199
[2737]
「得られないのは、願い求めないからで、願い求めても、与えられないのは、自分の楽しみのために使おうと、間違った動機で願い求めるからです」(ヤコブ4∙2-3)
23。もし「神の敵となる」
24二心をもって願うならば、神はわたしたちの願いを聞き入れることはできません。わたしたちの幸せといのちとをお望みだからです。使徒ヤコブは続けて、「それとも、聖書に次のように書かれているのは意味がないと思うのですか。『神はわたしたちのうちに住まわせた霊を、ねたむほどに深く愛しておられる』」(ヤコブ4∙5)といっています。わたしたちに対する神の「ねたみ」とは、神の真実の愛を示すものです。神の霊の望みを受け入れましょう。そうすれば、わたしたちの願いは聞き入れられるはずです。
「あなたが願うことを神から直ちにいただかなくても、悲しんではなりません。なぜなら、神はあなたが祈り続けるならば、いっそう多くのお恵みを与えたいと考えておられるからです」25。
神は「わたしたちのあこがれが祈りによって育てられることを望んでおられます。そうすれば、神が与えようとするものを、受け入れることができるようになります」26。
«Non habetis, propter quod non postulatis; petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis» (
Iac 4,2-3).
200 Si corde petimus diviso, «adultero»,
201 Deus nos exaudire nequit, quia Ipse nostrum vult bonum, nostram vitam. «Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: "Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis"?» (
Iac 4,5). Deus noster est «zelotes» nostri, id quod signum est veritatis amoris Eius. Ingrediamur in desiderium Spiritus Eius et exaudiemur:
« Ne tamquam in potestate procedens petitionem confestim exquiras; vult enim tibi plurimum conferre beneficium perseveranti in oratione ».202
Ipse vult « exerceri in orationibus desiderium nostrum, quo possimus capere, quod praeparat dare ».203
[2738]
救いの営みを通して示された祈りについての教えによると、信仰は歴史の中で行われる神のわざによって支えられ、子供としての信頼は、御子の受難と復活という神の比類のないわざによって呼び起こされます。キリスト教的な祈りとは、摂理、すなわち人々に対する神の愛の計画に協力することなのです。
Orationis revelatio in Oeconomia salutis nos docet, fidem inniti actione Dei in historia. Fiducia filialis actione Eius per excellentiam suscitatur: passione et resurrectione Eius Filii. Oratio christiana cooperatio est cum Eius providentia, cum Eius consilio amoris erga homines.
[2739]
聖パウロによれば、この信頼とは大胆なものであり27、わたしたちのうちにおいでになる聖霊の祈りと、御ひとり子をお与えくださった御父の不変の愛とに基づくものなのです28。祈っている者の心が変えられていくということこそ、わたしたちの願いに対する神からの最初の応答なのです。
Apud sanctum Paulum, haec fiducia audax est,204 fundata super oratione Spiritus in nobis et super fideli amore Patris qui nobis Suum Filium donavit unicum.205 Cordis orantis transformatio petitioni nostrae est prima responsio.
[2740]
イエスの祈りによって、キリスト教的な祈りは効果ある願いにしていただけます。イエスは祈りの模範であり、わたしたちのうちでわたしたちとともに祈ってくださいます。御子の心は、御父を喜ばせることしか望まれません。そうであれば、神の子とされたわたしたちの心が、与えてくださるかたよりも与えられるもののほうに執着するなどということはありえません。
Oratio Iesu ex oratione christiana petitionem facit efficacem. Ipse eius est exemplar. In nobis orat et nobiscum. Quia Filii cor nihil aliud quaerit nisi quod Patri placet, quomodo illud filiorum adoptionis donis adhaereat potius quam Donanti?
[2741]
イエスはまた、わたしたちに代わって、わたしたちのために祈ってくださいます。わたしたちのあらゆる願いはただ一度のイエスの十字架上の叫びの中で完全に集約され、その復活の際に御父に聞き入れられました。ですから、イエスは御父のもとでわたしたちのためにたえず執り成しておられるのです29。もし、わたしたちの祈りが子供としての信頼と大胆さとをもってイエスの祈りとしっかりと結びついているならば、イエスのみ名によって願うことは、すべてかなえていただけるのです。すなわち、あれとかこれとかいうものではなく、あらゆるたまものにあふれておられる聖霊ご自身をいただくのです。
Iesus etiam pro nobis orat, loco nostro et in nostrum profectum. Omnes petitiones nostrae semel pro semper collectae sunt in Eius clamore a cruce et exauditae a Patre in Eius Resurrectione, et hac de causa intercedere non desinit pro nobis ad Patrem.206 Si nostra oratio est cum illa Iesu firmiter coniuncta in fiducia et audacia filiali, totum id, quod in Eius petimus nomine, obtinemus, multo magis quam hoc vel illud: Ipsum Spiritum Sanctum, qui omnia continet dona.
[2742]
「たえず祈りなさい」(一テサロニケ5∙17)、「いつも、あらゆることについて、わたしたちの主イエス・キリストの名により、父である神に感謝しなさい」(エフェソ5∙20)、「どのようなときにも、霊に助けられて祈り、願い求め、すべての聖なる者たちのために、たえず目を覚まして根気よく祈り続けなさい」(エフェソ6∙18)。「わたしたちは、いつも働き、徹夜し、断食するようにと命じられているわけではありません。しかし、たえず祈るようにというおきてがわたしたちに与えられています」30。この疲れを知らない情熱の源は愛以外にはありえません。わたしたちの怠惰や怠慢に対抗するための祈りの戦いは、謙虚で信頼にあふれた根気強い愛の戦いです。この愛が、光と生命とに満ちた以下の信仰の三つの自明な原則にわたしたちの心を開かせてくれるのです。
«Sine intermissione orate» (1 Thess 5,17), «gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri» (Eph 5,20), «per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis» (Eph 6,18). «Semper quidem operari, vigilare, ieiunare, non fuit nobis praeceptum; at sine intermissione orare Lex sanxit».207 Hic ardor indefessus non nisi ab amore potest provenire. Contra nostram segnitiem et nostram pigritiam, dimicatio orationis illa est amoris humilis, fidentis et perseverantis. Hic amor nostra aperit corda ad tres fidei evidentias, luminosas et vivificantes.
[2743]
祈りは
どんなときでもすることができます。キリスト者の時間は、たとえ嵐の中にあっても
31、「いつも」わたしたちとともにおられる(マタイ28∙20 参照)復活されたキリストの時なのです。わたしたちの時間は、神のみ手の中にあります。
「広場にいても、ひとりで散歩していても、また仕事場に座って皮をなめしていたとしても、神に心を向けなければなりません。商売のために忙しく立ち働いていても、料理をしていても、心の底から熱心な祈りをささげなければなりません」32。
Orare
semper possibile est: christiani tempus est illud Christi resuscitati qui nobiscum est «omnibus diebus» (
Mt 28,20), quaecumque sunt procellae.
208 Nostrum tempus in manu est Dei:
« Licet etiam viro in foro versanti aut iter facienti attente precari: alteri itidem in officina sedenti ac coria suenti animam ad Deum erigere: licet servo obsonanti, ac sursum deorsum cursitanti, vel in culina ministranti [...] precationem intentam ex imo pectore ciere ».209
[2744]
祈りは
生きていくためには不可欠なものです。祈らないならどうなるかを考えただけでも、そのことが分かります。もし聖霊に導かれなければ、わたしたちは再び罪の奴隷になってしまいます
33。わたしたちの心が聖霊から離れているなら、どうして聖霊が「わたしたちのいのち」でありえるでしょうか。
「祈りにまさるものは何もありません。祈りは不可能を可能にし、難しいことを容易にします。祈る人が罪を犯すことはありえません」34。
「祈る人が救われるのは確かです。祈らない人が罪に定められるのも確かです」35。
Orare
vitalis necessitas est. Demonstratio e contrario non minus est convincibilis: nisi nos a Spiritu duci sinamus, in servitutem iterum incidimus peccati.
210 Quomodo Spiritus potest «nostra vita» esse, si cor nostrum longe est ab Eo?
« Nihil enim precationi aequale: ea quippe est quae ex impossibilibus possibilia facit, ex difficilibus facilia [...]. Impossibile est [...] hominem [...] precantem [...] umquam in peccatum incidere ».211 « Qui orat, certo salvatur; qui non orat, certo damnatur ».212
[2745]
祈りと
キリスト教的生活とは切り離すことができません。両者は同じ愛と、その愛によって生じる自己放棄とに基づいたものだからです。それは、御父の計画に子供としての愛をもって従うことであり、つねにわたしたちをより深くキリスト・イエスに同化させてくださる聖霊のうちに変容させていただきながらとどまることであり、イエスがわたしたちを愛してくださったのと同じ愛をもって、すべての人を愛することなのです。「わたしの名によって父に願うものは何でも与えられる……。互いに愛し合いなさい。これがわたしの命令である」(ヨハネ15∙16-17)。
「祈りを仕事に仕事を祈りに結びつける人は、たえず祈っています。たえず祈れという教えを実行するには、これ以外に道はないと考えてよいでしょう」36。
Oratio et vita christianae sunt
inseparabiles quia de eodem agitur amore et de eadem abrenuntiatione quae ex amore procedit. De eadem filiali et amanti conformitate cum Patris consilio. De eadem unione transformanti in Spiritu Sancto qui nos semper magis Christo Iesu conformat. De eodem erga omnes homines amore, de hoc amore quo Iesus nos dilexit. «Ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Haec mando vobis, ut diligatis invicem» (
Io 15,16-17).
« Ille sine intermissione orat, qui debitis operibus orationem iungit, orationique convenientes actiones; istud enim, sine intermissione orate, hoc uno modo ut praeceptum possibile possumus accipere ».213