カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2735-2737

[2735]
Quaedam nos deberet imprimis animadversio ad admirationem movere. Cum Deum laudamus vel Ei propter Eius beneficia in genere agimus gratias, vix inquieti sumus ut sciamus utrum nostra oratio Ei fuerit grata. E contra, effectum nostrae petitionis exigimus videre. Quaenam est igitur imago Dei quae nostram movet orationem: medium adhibendum an Pater Domini nostri Iesu Christi?
[2736]
Sumusne persuasi de eo quod «quid oremus, sicut oportet nescimus» (Rom 8,26)? Petimusne a Deo «bona convenientia»? Scit enim Pater noster, quibus opus sit nobis, antequam petamus ab Eo,Cf Mt 6,8. sed Ipse nostram exspectat petitionem quia Eius filiorum dignitas in eorum libertate est. Oportet igitur orare cum Eius Spiritu libertatis, ut possimus re vera cognoscere Eius desiderium.Cf Rom 8,27.
[2737]
«Non habetis, propter quod non postulatis; petitis et non accipitis, eo quod male petitis, ut in concupiscentiis vestris insumatis» (Iac 4,2-3).Cf totus contextus Iac 1,5-8; 4,1-10; 5,16. Si corde petimus diviso, «adultero»,Cf Iac 4,4. Deus nos exaudire nequit, quia Ipse nostrum vult bonum, nostram vitam. «Aut putatis quia inaniter Scriptura dicat: "Ad invidiam concupiscit Spiritus, qui inhabitat in nobis"?» (Iac 4,5). Deus noster est «zelotes» nostri, id quod signum est veritatis amoris Eius. Ingrediamur in desiderium Spiritus Eius et exaudiemur:
« Ne tamquam in potestate procedens petitionem confestim exquiras; vult enim tibi plurimum conferre beneficium perseveranti in oratione ».Evagrius Ponticus, De oratione, 34: PG 79,1173.
Ipse vult « exerceri in orationibus desiderium nostrum, quo possimus capere, quod praeparat dare ».Sanctus Augustinus, Epistula 130, 8, 17: CSEL 44, 59 (PL 33, 500).