[2738]
救いの営みを通して示された祈りについての教えによると、信仰は歴史の中で行われる神のわざによって支えられ、子供としての信頼は、御子の受難と復活という神の比類のないわざによって呼び起こされます。キリスト教的な祈りとは、摂理、すなわち人々に対する神の愛の計画に協力することなのです。
Orationis revelatio in Oeconomia salutis nos docet, fidem inniti actione Dei in historia. Fiducia filialis actione Eius per excellentiam suscitatur: passione et resurrectione Eius Filii. Oratio christiana cooperatio est cum Eius providentia, cum Eius consilio amoris erga homines.
[2739]
聖パウロによれば、この信頼とは大胆なものでありローマ10・12-13参照。、わたしたちのうちにおいでになる聖霊の祈りと、御ひとり子をお与えくださった御父の不変の愛とに基づくものなのですローマ8・26-39参照。。祈っている者の心が変えられていくということこそ、わたしたちの願いに対する神からの最初の応答なのです。
Apud sanctum Paulum, haec fiducia audax est,Cf Rom 10,12-13. fundata super oratione Spiritus in nobis et super fideli amore Patris qui nobis Suum Filium donavit unicum.Cf Rom 8,26-39. Cordis orantis transformatio petitioni nostrae est prima responsio.
[2740]
イエスの祈りによって、キリスト教的な祈りは効果ある願いにしていただけます。イエスは祈りの模範であり、わたしたちのうちでわたしたちとともに祈ってくださいます。御子の心は、御父を喜ばせることしか望まれません。そうであれば、神の子とされたわたしたちの心が、与えてくださるかたよりも与えられるもののほうに執着するなどということはありえません。
Oratio Iesu ex oratione christiana petitionem facit efficacem. Ipse eius est exemplar. In nobis orat et nobiscum. Quia Filii cor nihil aliud quaerit nisi quod Patri placet, quomodo illud filiorum adoptionis donis adhaereat potius quam Donanti?
[2741]
イエスはまた、わたしたちに代わって、わたしたちのために祈ってくださいます。わたしたちのあらゆる願いはただ一度のイエスの十字架上の叫びの中で完全に集約され、その復活の際に御父に聞き入れられました。ですから、イエスは御父のもとでわたしたちのためにたえず執り成しておられるのですヘブライ5・7,7・25,9・24参照。。もし、わたしたちの祈りが子供としての信頼と大胆さとをもってイエスの祈りとしっかりと結びついているならば、イエスのみ名によって願うことは、すべてかなえていただけるのです。すなわち、あれとかこれとかいうものではなく、あらゆるたまものにあふれておられる聖霊ご自身をいただくのです。
Iesus etiam pro nobis orat, loco nostro et in nostrum profectum. Omnes petitiones nostrae semel pro semper collectae sunt in Eius clamore a cruce et exauditae a Patre in Eius Resurrectione, et hac de causa intercedere non desinit pro nobis ad Patrem.Cf Heb 5,7; 7,25; 9,24. Si nostra oratio est cum illa Iesu firmiter coniuncta in fiducia et audacia filiali, totum id, quod in Eius petimus nomine, obtinemus, multo magis quam hoc vel illud: Ipsum Spiritum Sanctum, qui omnia continet dona.