カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2746-2758

[2746]
Iesus, cum Eius venisset Hora, Patrem orat.214 Eius oratio, longissima quae ab Evangelio transmittatur, totam Oeconomiam creationis et salutis complectitur, sicut etiam Eius Mortem Eiusque Resurrectionem. Oratio Horae Iesu semper permanet illa Eius, sicut etiam Eius Pascha, quod, cum «semel pro semper» evenerit, praesens permanet in Ecclesiae Eius liturgia.
[2747]
Traditio christiana eam merito orationem appellat «sacerdotalem» Iesu. Ipsa est illa nostri Summi Sacerdotis, inseparabilis est ab Eius sacrificio, ab Eius ad Patrem transitu («Paschate») in quo Ipse totus ad Patrem plene «consecratur».215
[2748]
In hac oratione Paschali, sacrificiali, totum in Ipso «recapitulatur»:216 Deus et mundus, Verbum et caro, vita aeterna et tempus, amor qui se tradit et peccatum quod eum prodit, discipuli praesentes et qui in Eum credent per verbum eorum, exinanitio et gloria. Oratio est Unitatis.
[2749]
Iesus totum Patris adimplevit opus et Eius oratio, sicut Eius sacrificium, usque ad temporis extenditur consummationem. Oratio Horae complet ultima tempora eaque adducit in eorum consummationem. Iesus, Filius cui Pater omnia donavit, totus traditur Patri et simul cum libertate excelsa Se exprimit217 propter potestatem quam Pater Ei dedit in omnem carnem. Filius, qui est factus Servus, est Dominus, Pantocrátor. Noster Summus Sacerdos, qui pro nobis orat, est etiam Ille qui in nobis orat et Deus qui nos exaudit.
[2750]
Sanctum Nomen Domini Iesu ingredientes, accipere possumus, ab intus, orationem quam Ipse nos docet: «Pater noster!». Eius oratio sacerdotalis, ab intus, magnas petitiones orationis «Pater» inspirat: curam de Nomine Patris,218 ardorem Regni Eius (gloriae219), adimpletionem voluntatis Patris, Eius consilii salutis,220 et liberationem a malo.221
[2751]
In hac denique oratione, Iesus nobis revelat nobisque praebet inseparabilem Patris et Filii «cognitionem»222 quae ipsum mysterium est vitae orationis.
[2752]
Oratio nisum praesupponit et dimicationem contra nosmetipsos et contra Tentatoris dolos. Orationis dimicatio inseparabilis est a «spirituali dimicatione» quae necessaria est ad habitualiter secundum Spiritum Christi agendum: unusquisque orat sicut vivit, quia unusquisque vivit sicut orat.
[2753]
In orationis dimicatione, obsistere debemus erroneis orationis conceptionibus, diversis tendentiis in modo cogitandi, experientiae nostrorum adversorum exituum. His tentationibus, quae dubium suggerunt de orationis utilitate vel etiam possibilitate, respondere oportet humilitate, fiducia et perseverantia.
[2754]
Praecipuae in orationis exercitio difficultates sunt evagatio animi et siccitas. Remedium in fide est, conversione et vigilantia cordis.
[2755]
Duae frequentes tentationes orationi minantur: defectus fidei et acedia, quae forma quaedam est depressi spiritus, quae ascesis relaxationi debetur et ad animi ducit defectionem.
[2756]
Filialis fiducia probationi submittitur, cum sentimus, non semper nos exaudiri. Evangelium nos invitat ad nos interrogandos de nostrae orationis conformitate cum desiderio Spiritus.
[2757]
«Sine intermissione orate» (1 Thess 5,17). Orare semper possibile est. Est etiam vitalis necessitas. Oratio et vita christiana sunt inseparabiles.
[2758]
Oratio Horae Iesu, recte «oratio sacerdotalis» appellata,223 totam creationis et salutis compendiat Oeconomiam. Ipsa magnas petitiones inspirat orationis «Pater noster».