[275]
わたしたちは正しい人ヨブとともに、「あなたは全能であり、み旨の成就を妨げることはできないと悟りました」(ヨブ42∙2)と宣言します。
Cum Iob, iusto, confitemur: «Scio quia omnia potes et nulla Te latet cogitatio» (Iob 42,2).
[276]
教会は聖書の教えを忠実に受け継ぎ、しばしば「全能で永遠である神」に(「全能、永遠の神よ……」と)祈りをささげますが、それは「神にはできないことは何一つない」(ルカ1∙37)ことを固く信じているからにほかなりません98。
Ecclesia, fidelis testimonio Scripturae, saepe suam orationem ad «Deum omnipotentem et aeternum» dirigit («Omnipotens sempiterne Deus...»), firmiter credens «quia non erit impossibile apud Deum omne verbum» (Lc 1,37).115
[277]
神はわたしたちを罪から回心させ、恵みによって友愛関係を取り戻させることによって、ご自分の全能を現されます(「全能の神よ、あなたのゆるしは限りなく、そのあわれみはすべてに及びます」)99。
Deus omnipotentiam ostendit Suam, nos a nostris peccatis convertens et in Suam amicitiam per gratiam restituens («Deus, qui omnipotentiam Tuam parcendo maxime et miserando manifestas»).116
[278]
神の愛は全能だと信じないならば、御父がわたしたちを創造し、御子がわたしたちをあがない、聖霊がわたしたちを聖化してくださると、どうして信じられるでしょうか。
Nisi quis amorem Dei omnipotentem esse credat, quomodo credet Deum nos creare, Filium nos redimere, Spiritum Sanctum nos sanctificare potuisse?