カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 275-278

[275]
Cum Iob, iusto, confitemur: «Scio quia omnia potes et nulla Te latet cogitatio» (Iob 42,2).
[276]
Ecclesia, fidelis testimonio Scripturae, saepe suam orationem ad «Deum omnipotentem et aeternum» dirigit («Omnipotens sempiterne Deus...»), firmiter credens «quia non erit impossibile apud Deum omne verbum» (Lc 1,37).Cf Gn 18,14; Mt 19,26.
[277]
Deus omnipotentiam ostendit Suam, nos a nostris peccatis convertens et in Suam amicitiam per gratiam restituens («Deus, qui omnipotentiam Tuam parcendo maxime et miserando manifestas»).Dominica XXVI «per annum», Collecta: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 365.
[278]
Nisi quis amorem Dei omnipotentem esse credat, quomodo credet Deum nos creare, Filium nos redimere, Spiritum Sanctum nos sanctificare potuisse?