[2761]
「〔主の〕祈りは、全福音の要約そのもの」n7になっています。主は「祈るようにと教えられた後で、願いなさい。そうすれば与えられる(ヨハネ16∙24)といわれました。だから、それぞれの必要に応じて神に願うことができはしますが、やはり、つねに正式な〔主の〕祈りから始めるべきです。この祈りこそあらゆる願いが集約された基本的な祈りだからです」n8。
«Revera in Oratione [Domini] breviarium totius Evangelii» comprehenditur.Tertullianus, De oratione, 1, 6: CCL 1, 258 (PL 1, 1255). Dominus «post traditam orandi disciplinam, petite, inquit, et accipietis (Io 16,24), et sunt quae petantur pro circumstantia cuiusque, praemissa legitima et ordinaria oratione quasi fundamento accedentium desideriorum, ius est superstruendi extrinsecus petitiones».Tertullianus, De oratione, 10: CCL 1, 263 (PL 1, 1268-1269).
[2762]
聖アウグスチヌスは、詩編がいかにキリスト教の祈りにとってのすばらしい栄養となっており、「わたしたちの父よ」という祈りの願いに結びつくものであるかを示した後で、次のように結んでいます。
「あなたが聖なる嘆願のことばをすべて調べれば、主の祈りに含まれない嘆願はないことに気がつくと思います」n9。
Sanctus Augustinus, postquam ostendit quomodo psalmi orationis christianae praecipuum sint nutrimentum et quomodo in petitiones orationis «Pater noster» confluant, concludit:
« Si per omnia precationum sanctarum verba discurras, quantum existimo, nihil invenies, quod non ista dominica contineat et concludat Oratio ».Sanctus Augustinus, Epistula 130, 12, 22: CSEL 44, 66 (PL 33, 502).
[2763]
すべての聖書(律法と預言者の書と詩編)は、キリストにおいて完成されたものになりましたn10。福音とはこのことを伝える「よい知らせ」のことです。その最初の告知は、聖マタイによる福音書の山上の説教に要約されていますn11。だから、主の祈りはこの告知の核心なのです。このような背景を理解してこそ、主から授けられたこの祈りの一つ一つの願いの意味が明らかになるのです。
「主の祈りはもっとも完全な祈りです。……主の祈りにおいては人間として望むことができるすべてのことが願われているだけでなく、正しい順序をもって願われています。したがってこの祈りは、願うべきことを教えるだけでなく、わたしたちの情念全体を秩序づけるものでもあります」n12。
Omnes Scripturae (Lex, Prophetae et Psalmi) in Christo adimplentur.
Cf Lc 24,44. Evangelium hic est «Bonus Nuntius». Eius prima nuntiatio a sancto Matthaeo compendiatur in sermone montano.
Cf Mt 5-7. Oratio igitur ad Patrem nostrum in centro est huius nuntiationis. In hoc contextu unaquaeque illustratur petitio orationis a Domino legatae:
« Oratio dominica perfectissima est [...]. In Oratione autem dominica non solum petuntur omnia quae recte desiderare possumus, sed etiam eo ordine quo desideranda sunt: ut sic haec Oratio non solum instruat postulare, sed etiam sit informativa totius nostri affectus ».Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 83, a. 9, c: Ed. Leon. 9, 201.
[2764]
山上の説教は生き方についての教えであり、「主の祈り」は懇願です。しかし、そのいずれにおいても、わたしたちのいのちを生かす内的な衝動であるわたしたちの願望に、主の霊が新しい形を与えてくださいます。イエスはご自分のことばによってこの新しい生き方をわたしたちに教え、そのように生きることをわたしたちが祈りを通して願うことができるように助けてくださいます。キリストにおけるわたしたちの生き方が正しいものであるかどうかは、わたしたちの祈りの正しさにかかってくるのです。
Sermo montanus doctrina est vitae, Oratio dominica est precatio, sed in utroque Spiritus Domini novam praebet formam nostris desideriis, his interioribus motibus qui nostram animant vitam. Iesus Suis verbis nos hanc novam docet vitam et instruit ut hanc oratione petamus. A nostrae orationis rectitudine pendebit illa nostrae vitae in Ipso.
[2765]
「主の祈り」という伝統的な表現は、わたしたちの御父へ向けられたこの祈りが主イエスによって教えられ、授けられたものであることを表します。イエスからわたしたちに授けられたこの祈りは実に比類のない祈りで、まさに「主の」ものなのです。一方では、御ひとり子が、この祈りのことばを用いて御父からご自分に与えられたことばをわたしたちに授けられますn13。御子はわたしたちの祈りの師なのです。他方では、人となられたみことばが、人間の心をもってご自分の兄弟姉妹に必要なことを理解し、これをわたしたちに示されます。イエスはわたしたちの祈りの模範なのです。
Locutio traditionalis «Oratio dominica» (id est, «Oratio Domini») significat orationem ad Patrem nostrum a Domino Iesu edoctam esse et datam. Haec Oratio, quae nobis a Iesu venit, est vere unica: est «Domini». Ex altera parte, Filius unicus, huius orationis verbis, revera nobis dat verba quae Pater Ei dedit:Cf Io 17,7. Ipse est nostrae orationis magister. Ex altera parte, Verbum incarnatum, quod, in corde Suo humano, Suorum humanorum fratrum et sororum cognoscit necessitates, eas nobis revelat: Ipse exemplar est nostrae orationis.
[2766]
とはいえ、イエスはわたしたちに機械的に繰り返すだけの祈りを授けられたわけではありませんn14。すべての口禱のときもそうですが、聖霊は神の子らに神のことばを通して御父に祈るようにと教えられます。イエスはわたしたちに、子としての祈りだけではなく、ご自分の霊も与えられるので、この霊によって、祈りはわたしたちのうちで「霊といのち」(ヨハネ6∙63)になるのです。さらに、わたしたちの祈りが子供としての祈りとなりえるのは、御父が「『アッバ、父よ』と叫ぶ御子の霊を、わたしたちの心に送ってくださった」(ガラテヤ4∙6)からなのです。祈りはわたしたちの望みを御父に伝えるものなので、「人の心を見抜くかた」であるその御父は、「〝霊〟の思いが何であるかを知っておられます。〝霊〟は、神のみ心に従って、聖なる者たちのために執り成してくださるからです」(ローマ8∙27)。わたしたちの御父への祈りは、御子と聖霊との神秘的な派遣の中に組み込まれています。
Sed Iesus nobis non relinquit formulam machinali modo repetendam.Cf Mt 6,7; 1 Reg 18,26-29. Sicut in omni oratione vocali, per Verbum Dei, Spiritus Sanctus filios Dei docet eorum Patrem orare. Iesus nobis dat non solum verba nostrae orationis filialis, simul nobis praebet Spiritum ut eadem in nobis efficiantur «spiritus [...] et vita» (Io 6,63). Immo, filialis nostrae orationis ratio et possibilitas in eo est quod Pater «misit [...] Spiritum Filii Sui in corda nostra clamantem: "Abba, Pater!"» (Gal 4,6). Quia nostra oratio desideria nostra interpretatur coram Patre, etiam Ille, «qui [...] scrutatur corda», Pater, «scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis» (Rom 8,27). Oratio ad Patrem nostrum in arcanam missionem inseritur Filii et Spiritus.
[2767]
教会は当初から、主のことばと、信じる者の心にいのちを与える聖霊という分離しがたいたまものをいただき、それを生活に生かしてきました。初期の教会共同体は、ユダヤ教信心の伝統であった「十八祝福」に替えて、主の祈りを「日に三回」n15唱えていました。
Ecclesia donum hoc indissociabile verborum Domini et Spiritus Sancti, qui eis in fidelium cordibus dat vitam, inde ab originibus accepit et duxit in vitam. Primae communitates Orationem Domini «ter in die»Didaché, 8, 3: SC 248, 174 (Funk, Patres apostolici, 1, 20). precantur, loco «Decem et octo benedictionum» quibus pietas utebatur Iudaica.
[2768]
使徒伝承によると、主の祈りは典礼の祈りの中心的な位置を占めることになります。
主は、「兄弟のために共同で祈ることを教えておられます。なぜなら、天におられるわたしの父よとはいわないで、わたしたちの父よといわれるからです。それは、わたしたちの祈りがただ一つの心で教会全体のためにささげられる祈りとなるためです」n16。
すべての典礼伝承で、主の祈りは「教会の祈り(時課の祈り)」の朝の祈りや晩の祈りの不可欠な要素となっています。しかしこの祈りの教会的特徴は、とくにキリスト教入信の三つの秘跡において明確に表されます。
Secundum apostolicam Traditionem, Oratio Domini essentialiter in oratione radicatur liturgica.
Dominus « docet autem communem pro fratribus orationem emittere. Non enim dicit, Pater meus, qui es in caelis; sed, Pater noster, pro communi corpore supplicationes emittens ».Sanctus Ioannes Chrysostomus, In Matthaeum, homilia 19, 4: PG 57, 278.
In omnibus liturgicis traditionibus, Oratio Domini pars est integralis magnarum Officii divini Horarum. Sed eius indoles ecclesialis praecipue in tribus initiationis christianae sacramentis evidenter apparet:
[2769]
洗礼と堅信においては、主の祈りの伝授が神的いのちへの新たな誕生を意味します。キリスト教の祈りとは神のことばそのものによって神に語ることですから、「神の……生きたことばによって新たに生まれた」(一ペトロ1∙23)人々は、御父がつねに聞き入れてくださるみことばだけによって祈ることを学びます。そしてその後は、聖霊の塗油によって心と耳と唇、つまり、子供としての存在全体に消えない印章を刻まれているので、彼らは祈ることができるのです。したがって、教父たちによる「主の祈り」の解説の大部分は、洗礼志願者と新信者とに向けられたものとなっています。教会が主の祈りを唱えるときにはいつも、「生まれたばかりの乳飲み子のように」、祈ってあわれみを受ける民となるのですn17。
In Baptismate et Confirmatione, Orationis Domini traditio novam ad vitam divinam significat nativitatem. Quia oratio christiana est Deo loqui Ipso Verbo Dei, illi, qui sunt «renati [...] per Verbum Dei vivum» (1 Pe 1,23), Patrem suum invocare discunt solo Verbo quod Ipse semper exaudit. Atque ipsi id deinceps facere possunt, quia sigillum Unctionis Spiritus Sancti positum est indelebile super eorum cor, super eorum aures, super eorum labia, super totam eorum filialem realitatem. Hac de causa, maior commentariorum Patrum pars de oratione «Pater noster» ad catechumenos dirigitur et neophytos. Cum Ecclesia Orationem precatur Domini, semper populus «modo genitorum infantium» ille est qui orat et misericordiam obtinet.Cf 1 Pe 2,1-10.
[2770]
エウカリスチアの典礼(感謝の祭儀)においては、主の祈りが全教会の祈りとなっています。ここでは、その完全な意味とその効果とが表されています。主の祈りは奉献文(感謝の祈り)と聖体拝領との間に置かれて、一方では、聖霊の働きを求める祈り(エピクレシス)の中で表されたすべての願いや執り成しの祈りを一つにまとめ、他方では、聖体拝領によって先取りされる神の国の会食への招きとなります。
In eucharistica liturgia, Oratio Domini tamquam totius Ecclesiae apparet oratio. Ibi eius plenus revelatur sensus eiusque efficacitas. Inter Anaphoram (precem eucharisticam) collocata et Communionis liturgiam, ex altera parte omnes petitiones compendiat et intercessiones in Epiclesis motu expressas, et, ex altera parte, ad portam pulsat Convivii Regni, quod Communio sacramentalis anticipabit.
[2771]
感謝の祭儀では、主の祈りは、この祈りに含まれている願いの終末的性格も明らかにします。それは「終わりの時」、すなわち聖霊の注ぎによって始まりキリストの再臨によって終わる、救いの時に固有な祈りです。御父への願いは旧約の祈りとは異なり、十字架につけられて復活されたキリストによってただ一度ですでに実現された救いの神秘をよりどころにしたものなのです。
In Eucharistia, Oratio Domini etiam indolem manifestat eschatologicam petitionum suarum. Eadem est oratio propria «ultimorum temporum», salutis temporum quae Spiritus Sancti inceperunt effusione et quae Domini finientur reditu. Petitiones ad Patrem nostrum, aliter ac Veteris Foederis orationes, salutis nituntur mysterio iam, semel pro semper, impleto in Christo crucifixo et resuscitato.
[2772]
この固い信仰から、七つの願いの一つ一つを心を込めて表明させる希望がわき出ます。七つの願いは現在のうめき、すなわちこの忍耐の時、「自分がどのようになるかは、まだ示されていない」(一ヨハネ3∙2)待望の時のうめきを表していますn18。感謝の祭儀と「主の祈り」とは、「主が来られるときまで」(一コリント11∙26)主の来臨を指向し続けるのです。
Ex hac infragili fide oritur spes quae unamquamque suscitat septem petitionum. Eaedem gemitus exprimunt praesentis temporis, huius temporis patientiae atque exspectationis, quo durante «nondum manifestatum est quid erimus» (1 Io 3,2).Cf Col 3,4. Eucharistia et «Pater» ad Domini tendunt Adventum, «donec veniat» (1 Cor 11,26).
[2773]
「主よ、わたしたちにも祈りを教えてください」(ルカ11∙1)という弟子たちの願いにこたえて、イエスは「主の祈り」というキリスト教の基本的な祈りを授けられました。
Iesus, Suorum discipulorum respondens petitioni («Domine, doce nos orare»: Lc 11,1), orationem christianam fundamentalem «Pater noster» eis concredit.
[2774]
「〔主の〕祈りは、全福音の要約そのもの」n19になっており、「もっとも完全な」n20祈りです。主の祈りは聖書の核心です。
«Revera in Oratione [Domini] breviarium totius Evangelii» comprehenditur,Tertullianus, De oratione, 1, 6: CCL 1, 258 (PL 1, 1255). ipsa «perfectissima est».Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, 83, 9, c: Ed. Leon. 9, 201. In centro est Scripturarum.
[2775]
それが「主の祈り」といわれるのは、わたしたちの祈りの師であり、模範でもある主イエスから授けられたものだからです。
Eadem «Oratio dominica» appellatur, quia nobis venit a Domino Iesu, qui nostrae orationis magister est et exemplar.
[2776]
主の祈りは、比類のない教会の祈りです。「教会の祈り(時課の祈り)」の朝の祈りや晩の祈り、および洗礼・堅信・聖体というキリスト教入信の三秘跡の不可欠な要素となっています。感謝の祭儀の中に組み込まれた主の祈りは、「主が来られるときまで」(一コリント11∙26)、主の来臨の希望のうちに、その七つの願いの「終末的」性格を明らかにしてくれます。
Oratio dominica precatio est Ecclesiae per excellentiam. Partem constituit integralem magnarum Officii divini Horarum et initiationis christianae sacramentorum: Baptismatis, Confirmationis et Eucharistiae. In Eucharistia inserta, indolem manifestat «eschatologicam» suarum petitionum, in exspectatione Domini, «donec veniat» (1 Cor 11,26).