カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2762-2764

[2762]
Sanctus Augustinus, postquam ostendit quomodo psalmi orationis christianae praecipuum sint nutrimentum et quomodo in petitiones orationis «Pater noster» confluant, concludit:
« Si per omnia precationum sanctarum verba discurras, quantum existimo, nihil invenies, quod non ista dominica contineat et concludat Oratio ».Sanctus Augustinus, Epistula 130, 12, 22: CSEL 44, 66 (PL 33, 502).
[2763]
Omnes Scripturae (Lex, Prophetae et Psalmi) in Christo adimplentur.Cf Lc 24,44. Evangelium hic est «Bonus Nuntius». Eius prima nuntiatio a sancto Matthaeo compendiatur in sermone montano.Cf Mt 5-7. Oratio igitur ad Patrem nostrum in centro est huius nuntiationis. In hoc contextu unaquaeque illustratur petitio orationis a Domino legatae:
« Oratio dominica perfectissima est [...]. In Oratione autem dominica non solum petuntur omnia quae recte desiderare possumus, sed etiam eo ordine quo desideranda sunt: ut sic haec Oratio non solum instruat postulare, sed etiam sit informativa totius nostri affectus ».Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, II-II, q. 83, a. 9, c: Ed. Leon. 9, 201.
[2764]
Sermo montanus doctrina est vitae, Oratio dominica est precatio, sed in utroque Spiritus Domini novam praebet formam nostris desideriis, his interioribus motibus qui nostram animant vitam. Iesus Suis verbis nos hanc novam docet vitam et instruit ut hanc oratione petamus. A nostrae orationis rectitudine pendebit illa nostrae vitae in Ipso.