カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2765-2766

[2765]
Locutio traditionalis «Oratio dominica» (id est, «Oratio Domini») significat orationem ad Patrem nostrum a Domino Iesu edoctam esse et datam. Haec Oratio, quae nobis a Iesu venit, est vere unica: est «Domini». Ex altera parte, Filius unicus, huius orationis verbis, revera nobis dat verba quae Pater Ei dedit:236 Ipse est nostrae orationis magister. Ex altera parte, Verbum incarnatum, quod, in corde Suo humano, Suorum humanorum fratrum et sororum cognoscit necessitates, eas nobis revelat: Ipse exemplar est nostrae orationis.
[2766]
Sed Iesus nobis non relinquit formulam machinali modo repetendam.237 Sicut in omni oratione vocali, per Verbum Dei, Spiritus Sanctus filios Dei docet eorum Patrem orare. Iesus nobis dat non solum verba nostrae orationis filialis, simul nobis praebet Spiritum ut eadem in nobis efficiantur «spiritus [...] et vita» (Io 6,63). Immo, filialis nostrae orationis ratio et possibilitas in eo est quod Pater «misit [...] Spiritum Filii Sui in corda nostra clamantem: "Abba, Pater!"» (Gal 4,6). Quia nostra oratio desideria nostra interpretatur coram Patre, etiam Ille, «qui [...] scrutatur corda», Pater, «scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis» (Rom 8,27). Oratio ad Patrem nostrum in arcanam missionem inseritur Filii et Spiritus.