カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2767-2772

[2767]
Ecclesia donum hoc indissociabile verborum Domini et Spiritus Sancti, qui eis in fidelium cordibus dat vitam, inde ab originibus accepit et duxit in vitam. Primae communitates Orationem Domini «ter in die»238 precantur, loco «Decem et octo benedictionum» quibus pietas utebatur Iudaica.
[2768]
Secundum apostolicam Traditionem, Oratio Domini essentialiter in oratione radicatur liturgica.
Dominus « docet autem communem pro fratribus orationem emittere. Non enim dicit, Pater meus, qui es in caelis; sed, Pater noster, pro communi corpore supplicationes emittens ».239

In omnibus liturgicis traditionibus, Oratio Domini pars est integralis magnarum Officii divini Horarum. Sed eius indoles ecclesialis praecipue in tribus initiationis christianae sacramentis evidenter apparet:
[2769]
In Baptismate et Confirmatione, Orationis Domini traditio novam ad vitam divinam significat nativitatem. Quia oratio christiana est Deo loqui Ipso Verbo Dei, illi, qui sunt «renati [...] per Verbum Dei vivum» (1 Pe 1,23), Patrem suum invocare discunt solo Verbo quod Ipse semper exaudit. Atque ipsi id deinceps facere possunt, quia sigillum Unctionis Spiritus Sancti positum est indelebile super eorum cor, super eorum aures, super eorum labia, super totam eorum filialem realitatem. Hac de causa, maior commentariorum Patrum pars de oratione «Pater noster» ad catechumenos dirigitur et neophytos. Cum Ecclesia Orationem precatur Domini, semper populus «modo genitorum infantium» ille est qui orat et misericordiam obtinet.240
[2770]
In eucharistica liturgia, Oratio Domini tamquam totius Ecclesiae apparet oratio. Ibi eius plenus revelatur sensus eiusque efficacitas. Inter Anaphoram (precem eucharisticam) collocata et Communionis liturgiam, ex altera parte omnes petitiones compendiat et intercessiones in Epiclesis motu expressas, et, ex altera parte, ad portam pulsat Convivii Regni, quod Communio sacramentalis anticipabit.
[2771]
In Eucharistia, Oratio Domini etiam indolem manifestat eschatologicam petitionum suarum. Eadem est oratio propria «ultimorum temporum», salutis temporum quae Spiritus Sancti inceperunt effusione et quae Domini finientur reditu. Petitiones ad Patrem nostrum, aliter ac Veteris Foederis orationes, salutis nituntur mysterio iam, semel pro semper, impleto in Christo crucifixo et resuscitato.
[2772]
Ex hac infragili fide oritur spes quae unamquamque suscitat septem petitionum. Eaedem gemitus exprimunt praesentis temporis, huius temporis patientiae atque exspectationis, quo durante «nondum manifestatum est quid erimus» (1 Io 3,2).241 Eucharistia et «Pater» ad Domini tendunt Adventum, «donec veniat» (1 Cor 11,26).