[2767]
教会は当初から、主のことばと、信じる者の心にいのちを与える聖霊という分離しがたいたまものをいただき、それを生活に生かしてきました。初期の教会共同体は、ユダヤ教信心の伝統であった「十八祝福」に替えて、主の祈りを「日に三回」n15唱えていました。
Ecclesia donum hoc indissociabile verborum Domini et Spiritus Sancti, qui eis in fidelium cordibus dat vitam, inde ab originibus accepit et duxit in vitam. Primae communitates Orationem Domini «ter in die»Didaché, 8, 3: SC 248, 174 (Funk, Patres apostolici, 1, 20). precantur, loco «Decem et octo benedictionum» quibus pietas utebatur Iudaica.
[2768]
使徒伝承によると、主の祈りは典礼の祈りの中心的な位置を占めることになります。
主は、「兄弟のために共同で祈ることを教えておられます。なぜなら、天におられるわたしの父よとはいわないで、わたしたちの父よといわれるからです。それは、わたしたちの祈りがただ一つの心で教会全体のためにささげられる祈りとなるためです」n16。
すべての典礼伝承で、主の祈りは「教会の祈り(時課の祈り)」の朝の祈りや晩の祈りの不可欠な要素となっています。しかしこの祈りの教会的特徴は、とくにキリスト教入信の三つの秘跡において明確に表されます。
Secundum apostolicam Traditionem, Oratio Domini essentialiter in oratione radicatur liturgica.
Dominus « docet autem communem pro fratribus orationem emittere. Non enim dicit, Pater meus, qui es in caelis; sed, Pater noster, pro communi corpore supplicationes emittens ».Sanctus Ioannes Chrysostomus, In Matthaeum, homilia 19, 4: PG 57, 278.
In omnibus liturgicis traditionibus, Oratio Domini pars est integralis magnarum Officii divini Horarum. Sed eius indoles ecclesialis praecipue in tribus initiationis christianae sacramentis evidenter apparet:
[2769]
洗礼と堅信においては、主の祈りの伝授が神的いのちへの新たな誕生を意味します。キリスト教の祈りとは神のことばそのものによって神に語ることですから、「神の……生きたことばによって新たに生まれた」(一ペトロ1∙23)人々は、御父がつねに聞き入れてくださるみことばだけによって祈ることを学びます。そしてその後は、聖霊の塗油によって心と耳と唇、つまり、子供としての存在全体に消えない印章を刻まれているので、彼らは祈ることができるのです。したがって、教父たちによる「主の祈り」の解説の大部分は、洗礼志願者と新信者とに向けられたものとなっています。教会が主の祈りを唱えるときにはいつも、「生まれたばかりの乳飲み子のように」、祈ってあわれみを受ける民となるのですn17。
In Baptismate et Confirmatione, Orationis Domini traditio novam ad vitam divinam significat nativitatem. Quia oratio christiana est Deo loqui Ipso Verbo Dei, illi, qui sunt «renati [...] per Verbum Dei vivum» (1 Pe 1,23), Patrem suum invocare discunt solo Verbo quod Ipse semper exaudit. Atque ipsi id deinceps facere possunt, quia sigillum Unctionis Spiritus Sancti positum est indelebile super eorum cor, super eorum aures, super eorum labia, super totam eorum filialem realitatem. Hac de causa, maior commentariorum Patrum pars de oratione «Pater noster» ad catechumenos dirigitur et neophytos. Cum Ecclesia Orationem precatur Domini, semper populus «modo genitorum infantium» ille est qui orat et misericordiam obtinet.Cf 1 Pe 2,1-10.
[2770]
エウカリスチアの典礼(感謝の祭儀)においては、主の祈りが全教会の祈りとなっています。ここでは、その完全な意味とその効果とが表されています。主の祈りは奉献文(感謝の祈り)と聖体拝領との間に置かれて、一方では、聖霊の働きを求める祈り(エピクレシス)の中で表されたすべての願いや執り成しの祈りを一つにまとめ、他方では、聖体拝領によって先取りされる神の国の会食への招きとなります。
In eucharistica liturgia, Oratio Domini tamquam totius Ecclesiae apparet oratio. Ibi eius plenus revelatur sensus eiusque efficacitas. Inter Anaphoram (precem eucharisticam) collocata et Communionis liturgiam, ex altera parte omnes petitiones compendiat et intercessiones in Epiclesis motu expressas, et, ex altera parte, ad portam pulsat Convivii Regni, quod Communio sacramentalis anticipabit.
[2771]
感謝の祭儀では、主の祈りは、この祈りに含まれている願いの終末的性格も明らかにします。それは「終わりの時」、すなわち聖霊の注ぎによって始まりキリストの再臨によって終わる、救いの時に固有な祈りです。御父への願いは旧約の祈りとは異なり、十字架につけられて復活されたキリストによってただ一度ですでに実現された救いの神秘をよりどころにしたものなのです。
In Eucharistia, Oratio Domini etiam indolem manifestat eschatologicam petitionum suarum. Eadem est oratio propria «ultimorum temporum», salutis temporum quae Spiritus Sancti inceperunt effusione et quae Domini finientur reditu. Petitiones ad Patrem nostrum, aliter ac Veteris Foederis orationes, salutis nituntur mysterio iam, semel pro semper, impleto in Christo crucifixo et resuscitato.
[2772]
この固い信仰から、七つの願いの一つ一つを心を込めて表明させる希望がわき出ます。七つの願いは現在のうめき、すなわちこの忍耐の時、「自分がどのようになるかは、まだ示されていない」(一ヨハネ3∙2)待望の時のうめきを表していますn18。感謝の祭儀と「主の祈り」とは、「主が来られるときまで」(一コリント11∙26)主の来臨を指向し続けるのです。
Ex hac infragili fide oritur spes quae unamquamque suscitat septem petitionum. Eaedem gemitus exprimunt praesentis temporis, huius temporis patientiae atque exspectationis, quo durante «nondum manifestatum est quid erimus» (1 Io 3,2).Cf Col 3,4. Eucharistia et «Pater» ad Domini tendunt Adventum, «donec veniat» (1 Cor 11,26).