カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2786-2793

[2786]
Pater «noster» attinet ad Deum. Hoc adiectivum possessionem, e parte nostra, non exprimit, sed relationem ad Deum prorsus novam.
[2787]
Cum Pater «noster» dicimus, agnoscimus imprimis omnes Eius promissiones amoris, per Prophetas nuntiatas, Novo et aeterno Foedere in Christo Eius esse impletas: effecti sumus «Eius» populus et Ipse est exinde «noster» Deus. Haec nova relatio est mutua pertinentia gratuito donata: amore et fidelitate259 oportet ut respondeamus «gratiae et veritati», quae nobis in Iesu Christo datae sunt.260
[2788]
Quia Oratio Domini illa est populi Eius in «novissimis temporibus», hoc verbum «noster» exprimit etiam nostrae spei certitudinem in ultimam Promissionem Dei; Ipse in nova Ierusalem vincenti dicet: «Ero illi Deus, et ille erit mihi filius» (Apc 21,7).
[2789]
Orantes Patrem «nostrum», nos personaliter vertimus ad Patrem Domini nostri Iesu Christi. Divinitatem non dividimus, quia Pater est eius «fons et origo», sed sic profitemur, aeterne ab Eo Filium generari et ex Eo Spiritum Sanctum procedere. Neque Personas confundimus, quia profitemur, nostram communionem cum Patre esse Eiusque Filio, Iesu Christo, in Eorum unico Spiritu Sancto. Sancta Trinitas consubstantialis est et indivisibilis. Cum Patrem oramus, Eum cum Filio et Spiritu Sancto adoramus et glorificamus.
[2790]
Grammatice «noster» realitatem afficit pluribus communem. Unus est Deus et Ipse Pater ab illis agnoscitur, qui, per fidem in Eius Filium unicum, ab Eo renascuntur per aquam et Spiritum Sanctum.261 Ecclesia est haec nova Dei et hominum communio: coniuncta Filio unico, qui effectus est «primogenitus in multis fratribus» (Rom 8,29), ipsa in communione est cum uno et Eodem Patre, in uno et Eodem Spiritu Sancto.262 Patrem «nostrum» orans, unusquisque baptizatus in hac orat communione: «Multitudinis [...] credentium erat cor unum et anima una» (Act 4,32).
[2791]
Hac de causa, non obstantibus christianorum divisionibus, oratio ad Patrem «nostrum» permanet bonum commune et urgens pro omnibus baptizatis vocatio. Ipsi, in communione per fidem in Christum et per Baptismum, orationem Iesu pro Eius discipulorum unitate debent participare.263
[2792]
Denique, si vere orationem «Pater noster» precamur, ab individualismo eximus, quia amor, quem accepimus, nos liberat ex eodem. Verbum «noster», initio Orationis Domini, sicut verbum «nos» quattuor ultimarum petitionum, neminem excludit. Ut illud dicatur in veritate,264 nostrae divisiones nostraeque oppositiones superandae sunt.
[2793]
Baptizati nequeunt orare verba Pater «noster» quin apud Eum omnes illos afferant, pro quibus Ipse Suum dilectum tradidit Filium. Amor Dei finibus caret, nostra oratio etiam eis carere debet.265 Patrem «nostrum» precari aperit nos ad dimensiones amoris Eius in Christo manifestati: orare cum omnibus hominibus et pro omnibus hominibus qui Eum adhuc ignorant, ut in unum congregentur.266 Haec divina sollicitudo de omnibus hominibus totaque creatione omnes magnos animavit orantes: eadem nostram dilatare debet orationem in latitudinem amoris, cum audemus dicere Pater «noster».