カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2794-2796

[2794]
Haec biblica locutio non significat quemdam locum («spatium»), sed modum essendi; non Dei longinquitatem, sed Eius maiestatem. Pater noster non est «alibi», Ipse est «ultra omnia» ea quae de Eius sanctitate possumus cogitare. Quia Ipse ter Sanctus est, cordi humili et contrito est prorsus proximus:
« Recte ergo intelligitur quod dictum est, Pater noster qui es in caelis, in cordibus iustorum esse dictum, tamquam in templo sancto Suo. Simul etiam ut qui orat, in se quoque ipso velit habitare quem invocat ».267
« Caeli autem etiam essent ii qui caelestis imaginem ferunt, in quibus est Deus inhabitans et inambulans ».268
[2795]
Caelorum symbolum nos ad mysterium remittit Foederis, in quo vivimus, cum Patrem nostrum precamur. Ipse est in caelis, haec Eius est mansio, domus Patris est igitur nostra «patria». A Foederis terra nos peccatum effecit exsules269 et ad Patrem, ad caelum conversio cordis nos facit redire.270 In Christo igitur caelum et terra reconciliantur,271 quia Filius «descendit de caelis», solus, et Idem efficit ut nos cum Ipso in eos ascendamus, per Suam crucem, Suam Resurrectionem Suamque Ascensionem.272
[2796]
Cum Ecclesia «Pater noster qui es in caelis» precatur orationem, profitetur nos esse populum Dei iam in caelestibus in Christo Iesu consedentes,273 absconditos cum Christo in Deo,274 et qui simul «ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes» (2 Cor 5,2):275
Christiani « in carne sunt, sed non secundum carnem vivunt. In terra degunt, sed in caelo civitatem suam habent ».276