カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2807-2815

[2807]
Verbum «sanctificare» debet hic intelligi, non imprimis suo sensu causativo (solus Deus sanctificat, sanctum efficit), sed praecipue sensu aestimativo: tamquam sanctum agnoscere, sancte tractare. Sic in adoratione, haec invocatio quandoque tamquam laus intelligitur et gratiarum actio.Cf Ps 111,9; Lc 1,49. Sed Iesus nos hanc docuit petitionem tamquam optativam formam: petitionem, desiderium et exspectationem in qua Deus et homo innectuntur. Inde a prima petitione orationis in intimum Eius divinitatis immergimur mysterium et in drama salutis humanitatis nostrae. Petere ut Nomen Eius sanctificetur nos implicat in «beneplacitum Eius quod proposuit» (Eph 1,9), «ut essemus sancti et immaculati in conspectu Eius in caritate» (Eph 1,4).
[2808]
Deus, in definitivis Suae Oeconomiae momentis, Nomen revelat Suum, sed id revelat Suum adimplens opus. Hoc vero opus in rem pro nobis et in nobis non efficitur, nisi Eius Nomen a nobis et in nobis sanctificetur.
[2809]
Sanctitas Dei centrum est inaccessibile Eius mysterii aeterni. Scriptura quod de Eo in creatione manifestatur et in historia, gloriam appellat, Eius maiestatis splendorem.Cf Ps 8; Is 6,3. Deus, hominem «ad imaginem et similitudinem» (Gn 1,26) faciens Suam, eum gloria coronavit,Cf Ps 8,6. sed homo peccans «eget gloria Dei».Cf Rom 3,23. Exinde Deus Suam ostendet sanctitatem, homini Suum revelans ac donans Nomen, ut eum restauret «secundum imaginem Eius, qui creavit eum» (Col 3,10).
[2810]
In Promissione Abrahae facta et in iureiurando, quod eam comitatur,Cf Heb 6,13. Deus Se obligat quin Nomen detegat Suum. Ipse id Moysi revelare incipitCf Ex 3,14. idque oculis manifestat totius populi, eum ab Aegyptiis salvans: «Gloriose [...] magnificatus est» (Ex 15,1). Post Sinai Foedus, hic populus est «Eius» et debet esse «gens sancta» (seu consecrata, quod Hebraice idem est verbum)Cf Ex 19,5-6. quia Nomen Dei in eo habitat.
[2811]
Populus tamen, non obstante Lege sancta quam Deus SanctusCf Lv 19,2: «Sancti estote, quia sanctus sum ego, Dominus Deus vester». semel ei donat atque iterum, et licet Dominus «propter Nomen sanctum Suum» patienter agat, se avertit a Sancto Israel et «polluit Nomen sanctum Eius in gentibus».Cf Ez 20; 36. Propterea iusti Veteris Foederis, pauperes, qui redierunt ab exilio, et Prophetae Eius Nominis ardebant passione.
[2812]
In Iesu denique Nomen Dei Sancti nobis revelatum est et datum, in carne, tamquam Salvator:Cf Mt 1,21; Lc 1,31. revelatum ab eo quod Ipse Est, ab Eius verbo ab Eiusque sacrificio.Cf Io 8,28; 17,8; 17,17-19. Hoc Eius orationis sacerdotalis est cor: Pater Sancte, «pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate» (Io 17,19). Iesus, quia Nomen Suum Ipse «sanctificat»,Cf Ez 20,39; 36,20-21. nobis Nomen Patris «manifestat».Cf Io 17,6. Ad Eius Paschatis finem, Pater Ei Nomen, quod est super omne nomen, tunc donat: Iesus est Dominus in gloriam Dei Patris.Cf Phil 2,9-11.
[2813]
In Baptismatis aqua, fuimus «abluti [...], sanctificati [...], iustificati [...] in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri» (1 Cor 6,11). Per totam nostram vitam, Pater noster nos vocat «in sanctificationem» (1 Thess 4,7), et quia ex Ipso sumus in Christo Iesu, «qui factus est [...] nobis [...] sanctificatio» (1 Cor 1,30), de Eius gloria agitur et de nostra vita in eo quod Eius Nomen sanctificetur in nobis et a nobis. Sic urget nostra prima petitio.
« Ceterum a quo Deus sanctificatur qui Ipse sanctificat? Sed quia Ipse dixit: "Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum" (Lv 11,44), id petimus et rogamus, ut qui in Baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseveremus. Et hoc cotidie deprecamur. Opus est enim nobis cotidiana sanctificatio, ut qui cotidie delinquimus delicta nostra sanctificatione adsidua repurgemus. [...] Haec sanctificatio ut in nobis permaneat oramus ».Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione, 12: CCL 3A, 96-97 (PL 4, 544).
[2814]
A nostra vita et a nostra oratione inseparabiliter pendet ut Eius Nomen inter nationes sanctificetur:
« Nos petimus, ut sanctificet Nomen Suum Deus, quod sanctitate Sua totam salvat et sanctificat creaturam. [...] Hoc Nomen est quod mundo perdito dat salutem. Sed petimus ut Nomen Dei actu nostro sanctificetur in nobis. Nobis enim bene agentibus benedicitur Nomen Dei, male agentibus blasphematur. Audi Apostolum dicentem: "Nomen Dei per vos blasphematur in gentibus" (Rom 2,24).Cf Ez 36,20-22. Petimus ergo, petimus ut quantum Nomen Dei sanctum est, tantum nos Eius mereamur in nostris moribus sanctitatem ».Sanctus Petrus Chrysologus, Sermo 71, 4: CCL 24A, 425 (PL 52, 402).
« Cum dicimus: "Sanctificetur Nomen Tuum", id petimus, ut sanctificetur in nobis, qui in Illo sumus, simul et in ceteris, quos adhuc gratia Dei expectat, ut et huic praecepto pareamus orando pro omnibus, etiam pro inimicis nostris. Ideoque suspensa enuntiatione non dicentes: sanctificetur in nobis, in omnibus dicimus ».Tertullianus, De oratione, 3, 4: CCL 1, 259 (PL 1, 1259).
[2815]
Haec petitio, quae omnes continet, Christi oratione exauditur, sicut sex reliquae petitiones quae sequuntur. Oratio ad Patrem nostrum nostra est oratio, si in nomine Iesu oratur.Cf Io 14,13; 15,16; 16,24.26. Iesus in Sua oratione sacerdotali petit: «Pater Sancte, serva eos in Nomine Tuo, quod dedisti mihi» (Io 17,11).