カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2816-2821

[2816]
In Novo Testamento, idem verbum basileia verti potest ut «regalitas» (nomen abstractum), «regnum» (nomen concretum) vel «regnatio» (nomen actionis). Regnum Dei nobis est prius. In Verbo incarnato appropinquavit, per totum Evangelium est annuntiatum, in morte et resurrectione Christi advenit. Regnum Dei venit inde a Sancta Coena et in Eucharistia, idem est in medio nostri. Regnum veniet in gloria, cum Christus illud Patri reddet Suo:
« Potest vero [...] et Ipse Christus esse Regnum Dei quem venire cotidie cupimus, cuius Adventus ut cito nobis repraesentetur optamus. Nam cum Resurrectio Ipse sit, quia in Illo resurgimus, sic et Regnum Dei potest Ipse intellegi, quia in Illo regnaturi sumus ».Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione, 13: CCL 3A, 97 (PL 4, 545).
[2817]
Haec petitio illud est « Marana tha», clamor Spiritus et Sponsae: «Veni, Domine Iesu»:
« Etiam si praefinitum in oratione non esset de postulando Regni Adventu, ultro eam vocem protulissemus festinantes ad spei nostrae complexum. Clamant ad Dominum invidia animae martyrum sub altari: "Quonam usque non ulcisceris, Domine, sanguinem nostrum de incolis terrae?" (Apc 6,10). Nam utique ultio illorum a saeculi fine dirigitur. Immo quam celeriter veniat, Domine, Regnum Tuum ».Tertullianus, De oratione, 5, 2-4: CCL 1, 260 (PL 1, 1261-162).
[2818]
In Oratione Domini praecipue agitur de finali Adventu Regni Dei per Christi reditum.Cf Tit 2,13. Sed hoc desiderium Ecclesiam ab eius in hoc mundo non avertit missione, eam potius ad illam obligat. Etenim inde a Pentecoste, Adventus Regni est opus Spiritus Domini, «qui, opus Suum in mundo perficiens, omnem sanctificationem» complet.Cf Prex Eucharistica IV, 118: Missale Romanum, editio typica (Typis Polyglottis Vaticanis 1970) p. 468.
[2819]
«Regnum Dei [...] [est] iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto» (Rom 14,17). Tempora novissima, in quibus sumus, illa sunt effusionis Spiritus Sancti. Exinde dimicatio inter «carnem» et Spiritum committitur definitiva:Cf Gal 5,16-25.
« Mundae animae est dicere cum fiducia: "Veniat Regnum Tuum". Qui enim audiverit Paulum dicentem: "Non igitur regnet peccatum in mortali vestro corpore" (Rom 6,12); et seipsum opere, cogitatione ac sermone purum praestiterit; is Deo dicturus est: "Veniat Regnum Tuum" ».Sanctus Cyrillus Hierosolymitanus, Catecheses mystagogicae, 5, 13: SC 126, 162 (PG 33, 1120).
[2820]
In discretione secundum Spiritum, christiani distinguere debent inter Regni Dei incrementum et culturae et societatis progressum in quibus inseruntur. Haec distinctio separatio non est. Hominis ad vitam aeternam vocatio non supprimit, sed roborat eius officium suas vires in praxim ducendi atque media quae a Creatore recepit ad in mundo serviendum iustitiae et paci.Cf Concilium Vaticanum II, Const. past. Gaudium et spes, 22: AAS 58 (1966) 1042-1044; Ibid., 32: AAS: 58 (1966) 1051; Ibid., 39: AAS 58 (1966) 1057; Ibid., 45: AAS 58 (1966) 1065-1066; Paulus VI, Adh. ap. Evangelii nuntiandi, 31: AAS 68 (1976) 26-27.
[2821]
Haec petitio sustinetur ab oratione Iesu et exauditur in ea,Cf Io 17,17-20. quae praesens est et efficax in Eucharistia; suum fructum fert in nova vita secundum beatitudines.Cf Mt 5,13-16; 6,24; 7,12-13.