カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2828-2837

[2828]
«Da nobis»: pulchra haec est fiducia filiorum qui omnia a suo exspectant Patre: «Solem Suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos» (Mt 5,45) et omnibus viventibus dat «escam in tempore suo» (Ps 104,27). Iesus nos hanc docet petitionem: eadem revera nostrum glorificat Patrem, quia agnoscit quantopere Ille, ultra omnem bonitatem, sit bonus.
[2829]
«Da nobis» est etiam Foederis expressio: Eius sumus et Ipse est noster, pro nobis. Sed hoc verbum «nos» Eum etiam tamquam Patrem agnoscit omnium hominum et Eum pro eis omnibus precamur, in solidarietate cum eorum necessitatibus eorumque doloribus.
[2830]
« Panem nostrum». Pater, qui nobis dat vitam, nequit nobis nutrimentum ad vitam non dare necessarium, omnia bona «convenientia», materialia et spiritualia. In sermone montano, Iesus hanc filialem urget fiduciam quae Patris nostri cooperatur providentiae.320 Ipse ad passivitatem nequaquam nos inducit,321 sed vult nos ab omni anxia liberare inquietudine et ab omni sollicitudine. Talis est filialis deditio filiorum Dei:
« Quaerentibus Regnum et iustitiam Dei omnia promittit apponi: nam cum Dei sint omnia, habenti Deum nihil deerit, si Deo ipse non desit ».322
[2831]
Sed praesentia eorum, qui panis inopia esuriunt, aliam huius petitionis revelat profunditatem. Drama famis in mundo vocat christianos, qui in veritate orant, ad efficacem responsabilitatem erga eorum fratres, tam in eorum personalibus agendi modis quam in eorum solidarietate cum humana familia. Haec Orationis Domini petitio separari nequit a parabolis pauperis Lazari323 et Iudicii ultimi.324
[2832]
Sicut fermentum in massa, Regni novitas terram debet Spiritu Christi perfundere.325 Hoc manifestari debet iustitiae instauratione in relationibus personalibus et socialibus, oeconomicis et internationalibus, quin oblivioni mandetur structuram iustam non haberi sine hominibus qui iusti esse velint.
[2833]
De pane agitur «nostro», de «uno» pro «pluribus». Beatitudinum paupertas virtus est communicationis: eadem vocat ad bona materialia et spiritualia communicanda et dividenda, non coactione, sed amore, ut aliorum abundantia necessitatibus aliorum sit remedium.326
[2834]
«Ora et labora».327 «Sic orate ac si totum a Deo dependeret, et sic laborate ac si totum dependeret a vobis».328 Post nostrum peractum laborem, nutrimentum permanet donum Patris nostri; bonum est id ab Illo postulare, Eidem de hoc gratias agere. Hic in familia christiana sensus est benedictionis ad mensam.
[2835]
Haec petitio et responsabilitas quam eadem secumfert, etiam de alia valent fame, qua homines pereunt: «Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei» (Mt 4,4),329 id est, in Eius Verbo et Eius Spiritu. Christiani omnes suos conatus impellere debent ut «pauperes evangelizentur». Sunt qui famem habent in terra, «non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi Verbum Domini» (Am 8,11). Hac de causa, sensus specifice christianus huius quartae petitionis ad Panem vitae refertur: Verbum Dei fide accipiendum, corpus Christi in Eucharistia receptum.330
[2836]
«Hodie» est etiam fiduciae locutio. Dominus eam nos docet;331 nostra praesumptio eam invenire non poterat. Siquidem praesertim de Eius agitur Verbo et de corpore Filii Eius, hoc «hodie» non solum est illud nostri mortalis temporis: est «Hodie» Dei:
« Cotidie si accipis, cotidie tibi hodie est. Si tibi hodie est Christus, tibi cotidie resurgit. Quomodo? "Filius meus es tu, ego hodie genui te" (Ps 2,7). Hodie ergo est, quando Christus resurgit ».332
[2837]
«Cotidianum». Novum Testamentum alias hoc verbo epioúsios non utitur. Id, sensu temporali sumptum, paedagogica est repetitio illius «hodie»333 ad nos confirmandos in fiducia «sine exceptione». Sensu qualitativo sumptum, significat id quod ad vitam necessarium est, et largius omne bonum sufficiens ad subsistendum.334 Ad litteram sumptum (epioúsios: «super-substantiale»), directe indicat Panem vitae, corpus Christi, «pharmacum immortalitatis»335 sine quo vitam in nobis non habemus.336 Tandem, si cum verbo praecedenti coniungatur, sensus caelestis est evidens: «dies», de quo ibi agitur, est ille Domini, ille Convivii Regni, anticipati in Eucharistia quae iam praegustatio est Regni venturi. Hac de causa, oportet liturgiam eucharisticam «cotidie» celebrari.
« Ergo Eucharistia panis noster cotidianus est [...]. Virtus enim ipsa quae ibi intelligitur, unitas est, ut redacti in corpus Eius, effecti membra Eius, simus quod accipimus. [...] Et quod in Ecclesia lectiones cotidie auditis, panis cotidianus est: et quod hymnos auditis et dicitis, panis cotidianus est. Haec enim sunt necessaria peregrinationi nostrae ».337
Pater de caelo nos hortatur ut, sicut filii de caelo, Panem de caelo petamus.338 Christus « Ipse est panis qui est satus in Virgine, fermentatus in carne, in passione confectus, fornace coctus sepulcri, in ecclesiis conditus, inlatus altaribus caelestem cibum cotidie fidelibus subministrat ».339