カトリック教会のカテキズム


× クリア
🇯🇵 🇮🇹 🇻🇦 🇪🇸
注

結果 2828-2837

[2828]
«Da nobis»: pulchra haec est fiducia filiorum qui omnia a suo exspectant Patre: «Solem Suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos» (Mt 5,45) et omnibus viventibus dat «escam in tempore suo» (Ps 104,27). Iesus nos hanc docet petitionem: eadem revera nostrum glorificat Patrem, quia agnoscit quantopere Ille, ultra omnem bonitatem, sit bonus.
[2829]
«Da nobis» est etiam Foederis expressio: Eius sumus et Ipse est noster, pro nobis. Sed hoc verbum «nos» Eum etiam tamquam Patrem agnoscit omnium hominum et Eum pro eis omnibus precamur, in solidarietate cum eorum necessitatibus eorumque doloribus.
[2830]
« Panem nostrum». Pater, qui nobis dat vitam, nequit nobis nutrimentum ad vitam non dare necessarium, omnia bona «convenientia», materialia et spiritualia. In sermone montano, Iesus hanc filialem urget fiduciam quae Patris nostri cooperatur providentiae.5 Cf Mt 6,25-34. Ipse ad passivitatem nequaquam nos inducit,5 Cf 2 Thess 3,6-13. sed vult nos ab omni anxia liberare inquietudine et ab omni sollicitudine. Talis est filialis deditio filiorum Dei:
« Quaerentibus Regnum et iustitiam Dei omnia promittit apponi: nam cum Dei sint omnia, habenti Deum nihil deerit, si Deo ipse non desit ».2 Sanctus Cyprianus Carthaginiensis, De dominica Oratione, 21: CCL 3A, 103 (PL 4, 551).
[2831]
Sed praesentia eorum, qui panis inopia esuriunt, aliam huius petitionis revelat profunditatem. Drama famis in mundo vocat christianos, qui in veritate orant, ad efficacem responsabilitatem erga eorum fratres, tam in eorum personalibus agendi modis quam in eorum solidarietate cum humana familia. Haec Orationis Domini petitio separari nequit a parabolis pauperis LazariCf Lc 16,19-31. et Iudicii ultimi.Cf Mt 25,31-46.
[2832]
Sicut fermentum in massa, Regni novitas terram debet Spiritu Christi perfundere.Cf Concilium Vaticanum II, Decr. Apostolicam actuositatem, 5: AAS 58 (1966) 842. Hoc manifestari debet iustitiae instauratione in relationibus personalibus et socialibus, oeconomicis et internationalibus, quin oblivioni mandetur structuram iustam non haberi sine hominibus qui iusti esse velint.
[2833]
De pane agitur «nostro», de «uno» pro «pluribus». Beatitudinum paupertas virtus est communicationis: eadem vocat ad bona materialia et spiritualia communicanda et dividenda, non coactione, sed amore, ut aliorum abundantia necessitatibus aliorum sit remedium.Cf 2 Cor 8,1-15.
[2834]
«Ora et labora».E traditione benedictina. Cf Sanctus Benedictus, Regula, 20: CSEL 75, 75-76 (PL 66, 479-480); Ibid., 48: CSEL 75, 114-119 (PL 66, 703-704). «Sic orate ac si totum a Deo dependeret, et sic laborate ac si totum dependeret a vobis».Dictum sancto Ignatio de Loyola attributum; cf Petrus de Ribadeneyra, Tractatus de modo gubernandi sancti Ignatii, c. 6, 14: MHSI 85, 631. Post nostrum peractum laborem, nutrimentum permanet donum Patris nostri; bonum est id ab Illo postulare, Eidem de hoc gratias agere. Hic in familia christiana sensus est benedictionis ad mensam.
[2835]
Haec petitio et responsabilitas quam eadem secumfert, etiam de alia valent fame, qua homines pereunt: «Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei» (Mt 4,4),Cf Dt 8,3. id est, in Eius Verbo et Eius Spiritu. Christiani omnes suos conatus impellere debent ut «pauperes evangelizentur». Sunt qui famem habent in terra, «non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi Verbum Domini» (Am 8,11). Hac de causa, sensus specifice christianus huius quartae petitionis ad Panem vitae refertur: Verbum Dei fide accipiendum, corpus Christi in Eucharistia receptum.Cf Io 6,26-58.
[2836]
«Hodie» est etiam fiduciae locutio. Dominus eam nos docet;Cf Mt 6,34; Ex 16,19. nostra praesumptio eam invenire non poterat. Siquidem praesertim de Eius agitur Verbo et de corpore Filii Eius, hoc «hodie» non solum est illud nostri mortalis temporis: est «Hodie» Dei:
« Cotidie si accipis, cotidie tibi hodie est. Si tibi hodie est Christus, tibi cotidie resurgit. Quomodo? "Filius meus es tu, ego hodie genui te" (Ps 2,7). Hodie ergo est, quando Christus resurgit ».Sanctus Ambrosius, De sacramentis, 5, 26: CSEL 73, 70 (PL 16, 453).
[2837]
«Cotidianum». Novum Testamentum alias hoc verbo epioúsios non utitur. Id, sensu temporali sumptum, paedagogica est repetitio illius «hodie»Cf Ex 16,19-21. ad nos confirmandos in fiducia «sine exceptione». Sensu qualitativo sumptum, significat id quod ad vitam necessarium est, et largius omne bonum sufficiens ad subsistendum.Cf 1 Tim 6,8. Ad litteram sumptum (epioúsios: «super-substantiale»), directe indicat Panem vitae, corpus Christi, «pharmacum immortalitatis»Sanctus Ignatius Antiochenus, Epistula ad Ephesios, 20, 2: SC 10bis, 76 (Funk 1, 230). sine quo vitam in nobis non habemus.Cf Io 6,53-56. Tandem, si cum verbo praecedenti coniungatur, sensus caelestis est evidens: «dies», de quo ibi agitur, est ille Domini, ille Convivii Regni, anticipati in Eucharistia quae iam praegustatio est Regni venturi. Hac de causa, oportet liturgiam eucharisticam «cotidie» celebrari.
« Ergo Eucharistia panis noster cotidianus est [...]. Virtus enim ipsa quae ibi intelligitur, unitas est, ut redacti in corpus Eius, effecti membra Eius, simus quod accipimus. [...] Et quod in Ecclesia lectiones cotidie auditis, panis cotidianus est: et quod hymnos auditis et dicitis, panis cotidianus est. Haec enim sunt necessaria peregrinationi nostrae ».Sanctus Augustinus, Sermo 57, 7, 7: PL 38, 389-390.
Pater de caelo nos hortatur ut, sicut filii de caelo, Panem de caelo petamus.Cf Io 6,51. Christus « Ipse est panis qui est satus in Virgine, fermentatus in carne, in passione confectus, fornace coctus sepulcri, in ecclesiis conditus, inlatus altaribus caelestem cibum cotidie fidelibus subministrat ».Sanctus Petrus Chrysologus, Sermo 67, 7: CCL 24A, 404-405 (PL 52, 402).